{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 643","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 643","ref":"643","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/643","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/643.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"aliquando cognitura, nolo facere de epicyclis ecentricisque sermo nem, deque sphaerarum Planetis deseruientium multitudine, apud omnes astro nomos tamen incerta, quoniam forte penes haec corpora potestatem in fato decernendo esse diffitebuntur. De sphaeris supra Planetas quanta sit ambigui tas, quamque inde astrologia ista diuinatrix incerta efficiatur, minime est silen dum, alij enim orbem octauum qui stellis non erraticis illuminatur extimum faciunt, alij supra eum nonum collocarunt, alij etiam decimum. Aegyptiorum & Chaldaeorum astronomi supra orbem octauum nihil esse arbitrati sunt, quos secuti sunt Plato & Aristot. & Hipparcus & Ptolemaeus, quod forte luniores non putabant, sed ita se res habet. Nonasphaera apud Ptolemaeum nulla est, quod facile ex eius Magna compositione potest intelligi. Multi autem ob id falluntur quòd putant eos omnes in noni orbis opinionem incidere necessario, qui sphaeram octauam ab occasu in orientem moueri ha beant exploratum, quare cum id & Ptolemaeus & Hipparcus confiteantur, nihil ambigunt ipsi, quin noni orbis inuentum illorum etiam fuerit à quibus ille motus primum fuerit annotatus. Accedit quòd Ptolemaeus & mobilibus & immobilibus signis utitur, cum & imagines sphaerae octauę mobile faciat, & ad immobilia signa loca referat Planetarum. Quare illis Indubium certumque uidetur praeter signa octauae quae mouentur, alia esse signaapud Ptolemaeum quae non mouentur, praeterquàm motu totius mundi, atque ea non alibi quàm in nona supra octauam sphaeram cogitata. Verum longe plurimumque falluntur, nam & motus stellarum ab occidente in orientem in noni orbis sententiam necessario non adducit. Et quod mouet de immobilibus signis eo maxime declaratur solo orbe octauo con tentum fuisse Ptolemaeum, quod miror ab istis animaduersum intellectumque non fuisse, Ptolemaeus enim haec immobilia signa in ipsamet sphaera octa ua describit, quod non faceret si superiorem aliam excogitasset, uerba eius in secundo Magnae compositionis libro haec sunt: Abutemur autem signorum nominibus in ipsis duodecim obliqui circuli partibus, & quasi eorum initia à tropicis aequinoctialibusque punctis capiantur, sic doderathemorion, hoc est, duodecimam partem, quae à uerno ęquinoctio est, ad totius sphaerę sequentia, Arietem uocabimus, secundam Taurum simi literque deinceps secundum traditum à nobis signorum duodecim ordinem. Hęc ait Ptolemęus qui eadem etiam docet primo libro Apotelesmatum, partes zodiaci ad quas Planetę referuntur solstitijs & ęquinoctijs inchoari determinarique principes, quę quatuor puncta, quoniam stata & immota sunt, ideo ipsa quoque signorum partitio ab ipsis instituta, stata & immo bilis est, quanquam imagines à quibus ad illa nomina sunt translata iugiter moueantr, & pro temporis cursu uarijs locis earum fines initiaque reperiantu, non igitur signa haec immobilia apud Ptolem. sunt in sphaera superiore sed à quatuor fixis & immobilibus sphęrae octauae punctis describuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 642","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/642"},"next":{"citation":"Opera omnia 644","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/644"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}