{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 653","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 653","ref":"653","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"in eius antecedentibus partib. Pleiades sunt, quas Vergilias nostri uocant, in sequentibus Hyades pro quibus in uulgata translatione Aldebaran legitur, quanquam enim in uertice & cornibus totoque capite Hyades sunt, Pleiades autem inter finitionem corporis eius & caudam Arietis, quem uocant locum abscissionis, illae tamen sequentes, haec antecedentes obtinentu partes, quoniam Taurus auersu occidit & exoritur. At uero ad signa haec si referantur, nulla erit ueritas dictis, quandoquidem tempore Ptolemaei non erant Pleiades in signo Tauri, sed in Ariete, ut ex magna eius compositione agnoscere, cuius promptum est, quam cum debuerit Haly legisse, nec eundem fuisse utriusque operis authorem dubitauerit, non possum satis mirari in re tam aperta hallucinatum, ut dicta Ptolemaei de locis stellarum in signis exposuerit, & Pleiadas per id tempus in primis partibus Tauri fuisse scriptum reliquerit, quem errorem etiam Haly, & Leopoldus, & Ascadensis in summa quam uocant Anglicanam, & denique postetiores ut Bonatus sunt secuti. Sed maior error horum quod sequantur Haly dicentem Ptolem. locutum de stellis, positis in illis partibus signi, & ta men non mutant, sed dicunt idem quod Ptolem. cum ab eo tempore sint mutatae plus uiginti gradibus. patet igitur quod probare uolebamus con tradicere sibi astrologos imprudenter qui signorum imaginumque proprietates (si quae sunt illae) quasi loco, natura, partibus, non differant, inlicem miscent.","prev":{"citation":"Opera omnia 652","label":"ALIA SIT FALSAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/652","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/652"},"next":{"citation":"Opera omnia 653-2","label":"CHALDAEORVM IMAGINES MERA ESSE FIGMENTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}