{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 657","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 657","ref":"657","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/657","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/657.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Sunt enim huiusmodi, in prima, inquiunt, facie Cancri ascendit formosus iuuenis bene amictus, sed in facie eius & digitis nonnihil habens obliquitatis, corpore reliquo simili equo atque elephanto, pedibus albis, supra se uarias frugum species & folia arbo rum suspendens. In prima facie Leonis ascendit arbor altissimae radicis, cuius ramis insidet canis, & uir amictus uestibus nobilibus quidem, sed sordidis, lachrymabundus, & de parentibus suis tristis. His similes aliae in alijs signorum decanis ab illis describuntur, quarum omnium, utpote rerum efficacissimarum meminit Aboasar sexto libro Magni introductorij. Meminit Auenazar in eo libro cui titulum fecit hoc est, Initi um sapientiae: Meminerunt Petrus Apponensis, Michael Scotus, & astro logi Arabes, latinique permulti, de quibus ego cum olim nonnihil audiuissem, putabam per has imagines illos indicare, quid nam signi cuiusque decanus operaretur, non quòd inibi, hoc est, in coelo figuras esse opinarentur. At eorum adiens libros longe secus esse agnoui, putant enim & asserunt, & contendunt, has in illis decanis imagines esse uerissimae, opesum apud nos mirabilium effectrices. Quin, ait Albumasar: Operantur qui dem interdum quae sunt similia suis formis, sed saepe & alia penitusque diuersa. Et quidem si lynces hoc dogma statuissent, ad ducerer aliquomodo ut subdubitarem patuisse oculis eorum quae nostros obtutus effugerent. Istis autem hominibus tam admiranda mysteria propalantibus non inue nlofidem, quid nam possit astruere, cum nec habeant oculos alios quam quos homines solent, homines autem non uident, nec raptos cum ab Apostolo in coelum eos legamus, nec in terra locatis ratio ulla potuerit ista demonstrare. Erubescant autem qui se uocant philosophos, nec ista pudet ta meneos nugamenta conscribere quae uix bimulo infanti fabulans anus per suaderet, adde quòd nec easdem omnes, sed alias alij sibi imagines comminiscuntr. Hic quidem in prima Arietis facie mulier, inquit, ascendit fulgore resplendens, & cauda piscis marini. Alius non formosam ibi mulierem, non piscem, sd aethiopem esse ait, de cuius tamen oculis ambigitur, nigri ne an rubentes potius, sed qui procera certe statura, & albam chlamydem induatur. In tertia facie Geminorum oritur inquiunt quidam, fistula aurea, & canis latrans, & delphinus. Alij contendunt nihil horum inibi esse, sed uirum petentem arma quibus seinduat, clypeomunitum, instructumque pharetra. In tertia facie Scorpij equum aiunt Arabes esse & leporem. Indi nec equum nec leporem, sed canem, aprum, & leopardum. Alij nullam bestiam, sed uirum in genua curuatum, for te (si licet mysteria interpretari) pro astrologis Deo supplicantem, ut eos aliquando reddita mente liberet ab insania. Quid enim aliud praeterquae insanos? qui fallatiosis adeò nugis nec possibilibus uacent, credant, astipulentur? Videns haec Abraam ludaeus atque astrologus in libro de Natiuitatibus ridiculas potius quàm ueras imagines istas esse confitetur. Sed nec quenquam inuenio, praeter Arabes homines semper fabulosissimos & qui eos secuti sunt Latini, fidem illis adhibuisse.","prev":{"citation":"Opera omnia 656-2","label":"INVISIBILES IMAGINES NEQVE SENSV, NEQUE RE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/656-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/656-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 658","label":"INVISIBILES IMAGINES NEQVE SENSV, NEQUE RE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/658"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}