{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 660","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 660","ref":"660","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/660","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/660","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/660.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"EPITOMA EORVM QUAE HACTENVS CONFECTA, & quid sequentibus libris agendum, undeque auspiCap. candum. EMONSTRATVM est hactenus astrologiam nullames se, quòd ista de quibus pronuncietur à coelo non dependent, pręterquam per accidens, aut tanquam à causa remota & ui uersali, quarum neutra cognitionem particularem euentorum parit. Declaratum est item si de coelo fierent ista, non tamu quomodo astrologi opinantur, hoc est, à momento quosi initiali, tum si detur hoc quoque, certe non ab his causis quib. utuntur inpludicendo, quarum nullam si certum habeamus examen uera & naturals Nam quanquam stellis utantur & Planetis, augent, minuunt, mutant, P locis, signis, interuallis, & cęteris id genus, quae falsa & inefficacia essed clarauimus. Quare uel malas causas introducunt, hoc est fabulosas, uel iniciunt bonas admixtione malarum. Nunc illud nobis agendum, ut declaremus! cuncta ista consisterent, esse tamen huiusmodi qua cognosci ab illis non possitm aut si possint cognosci nondum habitam tamen eorum cognitionem. Tria suntat cognitu necessaria, si de rebus futuris uera praedicenda sunt. Primum illud ut hora initialis rei cuique fideliter teneatur. Secundum ut statum coeli siderums positionem ad eam horam exacte comprehendamus. Postremum ut illa coelilus derumque positio quidnam faciat rationibus ueris, aut non fallacibus obseruu tum experimentis intelligamus. Horum nihil posse cognosci, aut quiss uerit hactenus non extitisse duobus sequentibus libris aperiemus. Exor diemur autem ab hora primordiali cuius cognitio in primis necessaria, ne constitui reliqua recte possunt, si quid in ea, uel ambigatur uel erretur. B uero uel hominum siue geniturarum, uel urbium, atque regnorum, uelanui constellationes auspicantur, nos à genituris initium faciamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 659-2","label":"DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/659-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/659-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 660-2","label":"ASTROLOGVM CERTAM GENITVRAE HORAM NEQVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/660-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/660-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}