{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 667","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 667","ref":"667","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/667","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/667.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE gum ignota esse, nullamque artem astrologos tradidisse qua Cap. VI. possint inuestigari. Iquet ex his, nunquam horam natalem praeterquam casu notam ad liquidum esse: tum quod aberret nullam posse per artem restitui, sed cum ea uera non fuerit, ueritas praedictionis constare non potest. Nihil igitur ueri dici potest à Genethliacis qui partilem horoscopum cardinem geniturae, compagem totius fati, fundamentum totius Apotelesmaticae, una uoce testantur. Neque uero melior fides in urbium & regnorum initijs, quorum noticia scrupulari longe difficilior quàm genituraruui, quis enim haec prodidit? quis obseruauit scriptor historiarum: quarum fides & diligentia si reddiderit diem urbis instauratae, uel urbis conditae, utique magnanimis existimabitur. Romae diem natalem coli mos fuit, sed non plus inde constat astrologis quam inimp. fuisse Lunam, hoc est, in Libra, cum condebatur. In opistographis Pauli Florentini medici & mathematici duplex reperi tempus annotatum instauratae urbis Florentiae, alterum anno gratiae octingentesimo primo, alterum octingentesimo secundo, unde siderum constitutio penitus diuersa. Crediderim & multas uariari urbium constellationes, quae uul go feruntur, fictas ex Apotelesmatis, quales ueterum fingit Iulius Firmicus Paridis & Platonis, & aliorum, quod de mundi quam affert genitura, ipse quoque testatur. Praeterea magni quoque esse momenti uolunt illud momen tum quo noua factio praeualere coepit in ciuitate, quo tyrannus urbenoccupauit, quo seditio facta inter populares, quo ciuilis discordia nata, quo gens extera regnum inuasit, quo nouae conditę leges, noua decreta fuerunt promulgata. Quarum rerum horoscopum quisnam reddet non diuinator? cum haec tamen habere prius oporteat quam diuinemus. Denique ut haberi momenta possint aliquatemporum istorum, certe non denegabunt ea fore minus exacta, minus certa, quam particularium geniturarum. Quare si putantistas indigere castigatione, nec aliter eis fidendum, multo hoc magis opus fuerit in illis, quas cum nullaratione docent emendare, nam quas memorauimus methodos genituris tantum hominum adhibentur. Erit igitur manca, fallax omnis eorum pręnunciatio de fatis urbium & regnorum, quando de momentis illis primordialibus uolunt haec dependere, quae tamen aut ipsi penitus ignorant, aut non satis ex fide, satis ad unguem tradita receperunt. Non iam igitur homines mortem, exilia, paupertatem, non excidium urbes, aut pestilentiam uereantur, cum audacissimi nugatores aeditis passim libellis annuis ista minitantur. INCERRTVM ADHVC ESSE APVD ASTROLOgos quomodo domus diuidendę, quantum earum uires extendantur, & quibus signis utendum. VI I, Caput Eliquum de principijs anni, magnarumque coniunctionum, & defectuum dicere, nam momentum quo fiunt obseruantes, inde uaticinantur fata rerum public. & uniuersalium. Erit igi tur declarandum, huiusmodi tempora citra lapsum erroris ab illis deprehendi non posse, uerum hoc ex sequentibus elucescet, cum incertos adhuc motus planetarum, nec inaccusabili supputatione comprehensos ostendemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 666","label":"INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/666"},"next":{"citation":"Opera omnia 668","label":"INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/668"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}