{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 668","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 668","ref":"668","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/668","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/668.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Hactenus igitur quam sit incerta cuilibet rei fatalis hora dixerimus, si sunt horae fatales rerum quas astrologi maxime putauerunt, nam nullas esse fatales, & si quae sunt, alias esse quam putent, supra demonstrabamus. Nunc illud palam faciemus etiam si tempora consequantur auspicandae praedictionis, quae tamen siderum positio, qui coeli status ad eam horam, scire eos non posse. Primum igitur opus thematis disponendi, praefinitis duodecim locis, quas appellant domos, ubi quantis astrologi tenebris offundantur, quantum inuicem digladientur, re penitus inconperta, nemo nescit qui libros mathemati orum attigerit: alij sex circulis ista loco discriminant, quorum unus per orientis punctum circumuolutus & septimum facit cardinem & horoscopum, alius ipse meridianus aetheris summa infimaque deliniat, alij quatuor medijs locis intercepti per quatuor puncta notasque dicuntur diuisionum arcus semidiurni & arcus seminocturui, in tres aequales portiones. Sed & omnes isti circuli mundi uertices permeant. Quam opinionem uulgo receptam superius coarguebamus. Abraam Auenazra docet in astrolabij compositione, tum alibi quoque, domos ita partiri, ut sex circulos designemus, quorum unus orizon, alius ipse meridianus, quibus quatuor statim cardines statuuntur. Alios quatuor duci iubet per notas sectionis horixontis & meridiani ac diuisionis partium aequatoris cadentium inter orientem & meridianum, & diuisionis, inquam, in tres aequas portiones. Hanc methodum ualde probat, authoris tamen nomine suppresso, loannes de Regio monte sublimis aetate nostra doctissimusque mathematicus, quanquam Campano tamen non satisfecit, qui nouam ipse quoque partitionis istius attulit rationem, caetera similis Auenazrae, sed in eo plurimum diuersam, quod pro aequatore factitio quodam utitur circulo, quem nuncupauit circulum uerticalem, unde alius mensus alijque locorum fines emergunt, scripsit loannes de Regio monte copiose confirmationem huius dogmatis, multis tum mathematicis, tum ueterum astrologorum authoritatibus nitens. Alij & aliter partiuntur, & Ludouicus Heremita noster diligens exactissimusque supputator, solitus est probare nullam ex methodis quas memorauimus Alchabitij dictis conuenire.","prev":{"citation":"Opera omnia 667","label":"INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/667"},"next":{"citation":"Opera omnia 669","label":"INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/669","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/669"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}