{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 676","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 676","ref":"676","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/676","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/676","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/676.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Qui si forsan obijciant supputationes motuum planetarum colligi recte testimonio sensus ab his qui in nume ris digerendis & in canonis expositione fixarum motum assumunt, dupli citer ait, dilui obiectionem: Primum quod hi quoque qui fixarum motum illum omittunt in supputandis motibus planetarum, consona debent apparentibus & de siderum reuolutionibus canones statuentes, quanquam non errantes immobiles faciunt, ad uerissimae tamen rationis exeunt competen tiam, deinde quod notum est ex falsis supputationibus colligi uerum, qua re sensui respondere quod colligitur, fidem non facere ueritatis in suppositionibus. Haec doctissimus ille philosophus & mathema. Abraam Aue naz. cum saepe meminerit utriusque sententiae, quarum altera mobiles non erraticas, altera facit immobiles, quam Indis ascribit, nunquam praeiudicat, sed in medio rem relinquit, ut in lib de genituris duplex fieri thema praeci piat, alterum quasi mouerentur, alterum quasi non mouerentur. Et quanquam super his ego nihil definio praeter hoc unum, nihil posse certum definiri, uerissimum tamen illud, opinioni ueterum hoc fauere, quod assertores dogmatis oppositi nihil inter se conueniunt. Nam Ptol. quidem post Hip. ab occidente moueri uersus orientem semper putat. Arzachel Maurus cum processerint certum spacium regredi ab oriente uersus occidentem, quod Isac sequitur Israelita uerissimis dicens experientijs obseruatum. Thebit benchorath istum motum expun git, alio cogitato, qui uersus austrum uergat & aquilonem, recentiores inuentum Thebit probantes, admittunt etiam opinionem Ptol. triplici sphaeram octauam motu discerpentes. Tum qui sentiunt cum Ptol. progredi illas ad orientem, neque cursum mutare digladiantur, tamen de uelocitate cursus, id falsum pu tantes quod tradiderat centum annis expleri partem unam. Nam Auen. Moses Aegyptius, Auenaz. post annos 70. pertransiri partis unius spacia tradunt. Albategni post annos sex & sexaginta ut fere sexqualtera proportione fecerit eas uelociores quam Ptol. Paulus Flo. eas ocius uolui quam dixerit etiam Albategni, asseuerabat. Has opiniones quis dijudicabit? Depraehen dimus, inquiunt, iuniores, fidelibus instrumentis earum loca quare falli non possumus. Quid nam igitur illos ueteres fefellit, quibus instrumenta non defuerunt, nec minor artis peritia quam uobis? uulgatum hac tempestate, mobilem arietem ab immobili uiginti quinque partibus distare. Sed Auenazra lib. quodam, cui titulus, Rerum astrologicarum octo partium tradit, cum scribebat, fuisse distantiam, scripsit enim anno salutis humanae, millesimo centesimo quinquagesimo tertio. Quare nostra fere tempora trecentis & 40. plus minus annis antecessit. Proinde si motum quem tradit Albateg: teng. qui caeteris ocior, imitemur, non plus annis qui ab Auenazra ad nos abire astra gradibus quinque processissent, quare foret hodie distantia non (ut aiunt) graduum 25. sed tredecim. An fallebatur igitur Auenazra? cui ratio tum organum suppetebat. Moses Aegyptius in eo lib.","prev":{"citation":"Opera omnia 675-2","label":"DISSIDENTES SENTENTIAE DE MOTIBVS OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/675-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/675-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 677","label":"DISSIDENTES SENTENTIAE DE MOTIBVS OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/677"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}