{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 683","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 683","ref":"683","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/683","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/683","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/683.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"quam cum lapsus uno gradu mergatur in occasum, cum tamen ad ascendentem ibi pertineat, hic ad locum sextum, multo minus nism sensu carentibus persuadebunt esse potentiorem quarto loco sub media scilicet nocte, quam si octauum uel duodecimum locum occupaue rit. Nam colligatio trigona cum horoscopo reprobatur ex superiorib. ubi de radiorum diximus interuallis, ut si rectam sequi rationem uelimus plus ad horoscopi uim attinet eius anaphora quam tot spacijs distans bona fortu na. Quod si colligatio talis habet momentum, cur non iunctus cardini meli ori locus erit potentior? Est autem ratione docente tum uarijs astrologis à stipulantibus cardo summus omnibus melior. Igitur sextus locus illi triangularis debet bonis adnumerari, qua ratione nonus ex ascendentis affinitate. Hactenus falsitas principiorum, nunc principijs decreta dissentire, neque enim semper octauus malus si propterea malus quod disiunctus ab ascendente, cum plerumque locatus ibi Planeta, trigono radio foueat ori entem, similiter & secundo loco hexagona radiatio nonnunquam uenit ad horoscopum, quare quod colligunt non est perpetuum, nisi loca per gradus zodiaci diuidantur, hoc autem non recipiunt, igitur nihil colligunt. Illud item respondeant, cum affinitas ascendentis & anguli bonum faciat locum, sufficiat alterum priuilegium, an utroque sit opus. Si alterum bonus, erit octauus locus succedens occidenti, si utrumque malus, secundus diuulsus ab ascendente. Scribititem Heliodorus ex Pauli caeterorumque sententia malos infortunantesque Planetas in decliuijs uehementius laedere & nocere, quod si locus infimus sua natura quodque dicere solent ἄπρακτος tam malos debet radios hebetare quam bonos. ARGVMENTATIONES ASTROLOGORVM QUIBVS SVA ROborant dogmata ad quinque fere genera redigi, infirma","prev":{"citation":"Opera omnia 682","label":"RATIONES ASTROLOGORVM INANES ESSE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/682","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/682"},"next":{"citation":"Opera omnia 683-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/683-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/683-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}