{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 685","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 685","ref":"685","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/685","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/685","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/685.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Sed hęc quoque multipliciter soluitur, ut quod contingat id in Mercurio paruitate, contingat in Venere, quia proxime Soli radijs occupatur & intercipitur. Quare radijs obstruere uiam non potest ad nos descendentibus quod remotior Luna potest. Quid quòd forte tenuia nec Lunari densitate terrosa radijs non obsistunt. Habeant item proprium lumen, quod cum uice Solaris erepti reddunt, non eripiunt lumen, sed commutant, quare defectus non percipitur. Auerrois in paraphrasi Magnae compositionis Ptolemaei dicit se quondam in Soleduas quasi maculas nigricantes annotasse, cumque numeros digessisset per id tempus, inuentum Mercurium Solis radijs oppositum. Recte igitur Moses Aegyptius ex Abubachesis quoque testimonio situm & ordinem Pla netarum iucertum pronunciauit. Nam Lunam quidem scimus omnibus inferiorem, coelique uestibulum, propter maiorem aspectus diuersitatem quae minorem indicat necessario habitudinem semidiametri terrae ad sphaerae semidiametrum. Quomodo uero tres aliae se habeant Sol, Venus, Mercurius, incertum. Similiter notum quatuor has stellas nobis proximiores alijs tribus, sed illarum inter setrium situm & ordinem ratio non demonstrat. Cum igitur genethliaci nituntur ordini huiusmodi consequentiae principio nituntur primum quidem falso, tum si uerum foret incerto, licet autem de signis idem obiectare, quando (quod satis demonstrauimus) in zodiaco nullum aut quatuor aequè principia sint. Dictum de primo genere argu mentationis, à parabolica similitudine sic probant: decimus locus in aedito coeli uertice patet, quartus latet in imò terrae. Cum igitur magis compertum cuique de matresit quàm de patre, conuenit ut per decimum locum mater iudicetur, pater autem per quartum, qui modus non est aliter quàm ex suo titulo refutandus. Nam quaecunque de istis similitudinibus argumenta petun tur non solum philosophis sunt indigna docentibus, uerum nec dialecticis apta uel utilia disputantibus, quin nec rhetorum persuasionibus commoda, & uanę ferè poëticae lusum potius prae se ferunt, quàm serię cuiusquam probationis idoneam authoritatem à mathematicis argumentari eos dicebam, cum bene decreta mathematicis male uertunt ad suas praedictiones, qualia quae superius de zodiaci in signa, signorum in partes, partium in minutias diuisionem dicebamus. Item cum quod recta quędam, alia obliqua signa illis dicuntur, ob ascensionis moras inaequales ipsi transferunt ad naturam rectitudinis & obliquitatis in motibus. Ex astrologicis colligunt, quoties astrologicum aliquod dogma principium faciunt, alterius dogmatis confirmandi, dialecticis utuntur, si quando communes & prohabiles quosdam ex natura uel prima philosophia propositiones assumuntur. Sed id quàm rarissimum, neque enim memini apud eos legisseme rationem, quae fidem dialecticae probabilitatis afferret.","prev":{"citation":"Opera omnia 684","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/684","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/684"},"next":{"citation":"Opera omnia 686","label":"RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/686","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/686"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}