{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 688","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 688","ref":"688","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/688","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/688","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/688.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Sed non placuit, inquit, Auenazra, quia nonnihil est similis ascendenti, tali scilicet similitus dine qua nos aquam probauimus esse similem igni. Sed Dorotheus quoque ex hoc potius de morte iudicabat quàm ex octauo dominu loci ad id obseruans. Illud item respondeant cur octauus locus bella significet apud Aboali, & quod scribit Alchainil uillicationem. Quod alij uolunt etiam usuras, debent haereditates hinc etiam praeuideri. Ego non uideo quomodo conueniant haeres & mortuus, melius igitur si mortem octauus locus iudicabat, haereditatem nonus significasset, qui succedit octauo, sed relatas ad octa uum haereditates, ait Auenazra, quod loco secundo proportione respondet, ad quem pertinent facultates scilicet haec est illa saepius iam irrisa concordia rerum oppositarum, nam quae oppositis locis erit similitudo praeter dissimilitudinis? Quod si super eis quasi similibus semper loquerentur igno scendus forsitan error, sed nunc quasi similibus, nunc ut maxime dissimi libus, & quidem ueris oppositis utuntur, ut scilicet eis subueniat. Sic quasi contraria loca sumuntur, dum secundus & portendit quibus nutrimur, & uitam conseruamus, octauus mortem exiliaque significat, mox idem haereditates & censum quasi secundo similis & affinis, omnino qui moriuntur haeredes faciunt, non fiunt, nisi forsitan coeli, quod coelo certe non subijcitur. Essent alia obijcienda, sed uereor nugas confutando, ne fiam ipse quoque nugator. Praetermitti de nono loco quod dicunt nullo modo po test, unde tantum quòd rideat habet Lector ut fastidio multiloquij nonnihil subleuetur. Nonus ait locus itinera longa significat, audi rationem, quoniam Sol decimo loco positus ad nonum descendens mouetur, hoc scripsit Auenazralib. Rationum primo atque secundo, ubi opus omnino cachinnis potius quàm syllogismis, quasi in omnibus locis ab uno transiens ad alium Sol non moueatur. Quid quòd cum eo motu Sol descendat, puto non significabit locus nonus itinera, quibus montes & eminentia loca conscendamus. Quis enim non iocetur litigans cum ridiculis? adde illam quoque super duodecimo loco fabulam, significari per eum animalia quibus uehimur, quoniam iunctus sit ascedenti, quoties idem signum utroque loco protenditur. Alibi uero per eundem locum tenebras aiunt carceresque portendi, quia maxime distat ab ascendente, a quo scilicet est duodecimus, sic tam parum sui quàm ueri memores metiuntur in quibus libet.","prev":{"citation":"Opera omnia 687","label":"RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/687","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/687"},"next":{"citation":"Opera omnia 689","label":"RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/689","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/689"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}