{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 698-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 698-2","ref":"698-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/698-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/698-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/698-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Cap. XII. supradictis sint reiectae. Iximus de proprietatibus quibus ad nos & ad Planetas signa referuntur, restant quae simpliciter illis competunt & absolute, quas illi de triplici genere probationis assumunt. Primum à confutata iam cum Planetis ducitur affinitate. Secundum à figu ra cognominis animalis. Tertium ab his quae sub eis positus Sol operatur. Ab affinitate cum Planetis argumentantur cum talem naturam signi faciunt qualis quoque Planetae qui dominatur in eo signo, ut cum Arietem dicunt la tebras latronum maleficorumque hominum significare, quoniam Martis est domus, id genus hominum significantis, ab opere Solis cum mobilia signa, fixa, communiaque decernunt, ex quibus Sol anni tempus aut mutat aut firmat, aut qualitate promiscua temperat. A figura, cum alia mites mores, alia ferinos afflare nascentibus dicunt, quòd haec omnium gerunt imaginem, ut Aquarius, Gemini, Virgo, alia bestiarum, ut Leo, Taurus, Capricornus. Item haec esse pulchra, illa deformia, nam pulchra uocant quaecumque sub ho minum specie cogitantur praeter Aquarium, quoniam sit Saturni senis ho spitium, quasi non senex etiamque deformis pulchro possit hospitio uel egere uel delectari, pariter quae sint brutaeffigie, ut Taurus, & similia semiuos calia, uocant uocalia quae humana, muta quae speciem referunt aquatilium, quod genus uiuentia uocem non habeant. Rursus & aquatilia multę prolis, humana specie sterilia. Reliqua mediae statuunt conditionis, pro natura scilicet animantium quarum fere creduntur imagines. Quos modos po sitionum superius disputata satis euerterunt. Cum enim de Planetae domicilijs & ingenio faciunt coniecturam, argumentantur ab astrologicis, quę nos pauloante confutauimus. Cum ab opere quoque Solis argumentantur quantum uel fallant uel fallantur ostendimus, quandoquidem non est natura signi putanda quod opus est Solis in signo locati, non pro signi natura, sed pro situ ad terram distantiamque taliter operantis. Praeterea quod in anni temporibus aëreisque mutationibus cum euenit fallacissima coniectione transfertur ad alia, ut quia signum mobile Aries, tempus uariat, faciat quoque in eo nascentis ingenium mobile, non perseuerans, factum ad inchoan dum potius quam ad absoluendum. Nec solum erranter ab aëris qualitate ad euenta diuersa proprietatesque se uertunt ingeniorum, sed in ipsis aëris mu tationibus fieri putatur in sideribus alijs quod in Sole prospicitur, ut quare Sol positus in Ariete uernum faciens aequinoctium ciet fulgura, suscitatque tonitrua, putemus in Ariete Lunam positam idem facturam.","prev":{"citation":"Opera omnia 698","label":"CVI MEMBRO SIGNVM DOMINETVR VARIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/698","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/698"},"next":{"citation":"Opera omnia 699","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/699","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/699"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}