{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 7","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/7.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Est apud nos ignis quod est elementum. Sol ignis in coelo est, est in regione ultramundana ignis seraphicus intellectus. Sed uide quid differant. Elementaris urit, coelestis uiuificat, supercoelestis amat. Est aqua apud nos, est aqua in coelis, huius motrix & domina, uestibulum, scilicet, coelorum Luna: Sunt aquae & super coelum, mentes cherubicae. Sed uide quae in eadem natura disparilitas conditionis, humor elementalis uitae calorem obruit, coelestis eundem pascit, su percoelestis intelligit. In primo mundo Deus unitas prima, nouem angelo rum ordinib. quasi sphaeris totidem praeest immobilisque ipse omnes mouet ad se. In mundo medio, id est, coelesti coelum empyreum, nouem itidem sphaeris coelestibus quasi dux exercitui praeest, quae cum singulae motu incessabili uoluantur, illud tamen Deumimaginans immotum est. Sunt & in mundo elementari post materiam primam ipsius fundamentum, nouem sphę rae formarum corruptibilium. Tres, scilicet, corporum uitae expertium quae sunt elementa & mixta, tum inter haec media, quae mixta quidem sed imperfecta, quales in sublimi quae fiunt impressiones. Tres uegetabilis naturae, quae in tria primum genera diuiditur, herbarum fruticum & arborum. Tres animae sensualis, quae aut imperfecta est, qualis quae in Zoophytis, aut perfecta quidem, sed intra terminos irrationalis phantasiae, aut quod summum in brutis est, humanae etiam capax eruditionis, quod quasi medium est inter hominem & brutum, sicut Zoophytu medium est inter bru tum & plantam. Sed de his plura quàm opus sit, hoc tantum addiderimus mundorum mutuam continentiam sacris etiam literis indicari. Cum & scriptum in Psalmis sit: Qui creat coelos in intellectu, & angelos Dei legimus spiritus esse & ministros eius flammam ignis urentis, hinc saepe diuinis coe lestia cognomenta, saepe etiam terrena, dum nunc per stellas, nunc per rotas & animalia, nunc per elementa figurantur, hinc & terrenis saepe coelestia nomina. Quoniam, scilicet, astricti uinculis concordiae uti naturas ita etiam appellationes hi omnes mundi mutua sibi liberalitate condonant. Ab hoc principio (si quis fortasse hoc nondum aduertit) totius sensus allegorici disciplina manauit. Nec potuerunt antiqui patres alijs alia figuris decenter representare nisi occultas, ut ita dixerim, totius naturae & amicitias & affinitates edocti. Alioquin nulla esset ratio cur hoc potius hac imagine aliud alia quàm contra repręsentassent. Sed gnari omnium rerum & acti spiritu illo qui hęc omnia non solum nouit, sed fecit naturas unius mundi, per ea quę illis in reliquis mundis nouerant respondere aptissime figurabant. Quare eadem opus cognitione (nisi idem adsit & spiritus) his qui illorum figuras & allegoricos sensus interpretari recte uoluerint.","prev":{"citation":"Opera omnia 6.5-6","label":"6.5 to 6.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/6.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 8.1-4","label":"8.1 to 8.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}