{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 70","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/70.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"operationem transeuntem quaecunque sit illa, alicuius causae siue formalis, siue materialis, siue efficientis, siue finalis. 8 Ab uno simplici in fine simplicitatis non prouenit nisi unum. 9 Odor secundum esse reale & non intentionale usque ad sensum multiplicatur. 10 Propositio dicens, quod sensibile supra sensum positum non facit sen sationem, non est uera nisi per accidens. 11 Organum odoratus sunt carunculae mamillares in anteriori cerebri parte constitutae. 12 Nec particularis affirmatiua possibilis conuertitur semper in affirma tiuam possibilem, nec necessaria particularis affirmatiua in necessariam, ut credidit Aristoteles. SECVNDVM ALPHARABIVM XI. Primum quod est necessarium in demonstratione, non est quod diffi niuit Aristoteles primo posteriorum, sed sic debet diffiniri, Primum est il Iud, quod ita est uniuersalius subiecto, ut tamen de subiecti genere non praedicentur. 2 Diffinitio generis, quam dedit Porphirius mala est, sed sic debet diffiniri, Genus est, quod duorum uniuersalium est uniuersalius. 3 Summum hominis bonum est perfectio per scientias speculatiuas. 4 Cum dicit Aristoteles, omnem doctrinam & omnem disciplinam fieri ex praeexistenti cognitione, intelligendae sunt per doctrinam & discipli nam, cognitio diffinitiua & argumentatiua. 5 Intentio dici de omni secundum Aristotelem est talis, quod prędicatum dicitur de subiecto & de omni eo, quod est subiectum actu uel potentia possibilitate contingentiae non necessitatis. 6 Qui crediderit intentionem dici de omni esse aliam ab ea, quam dixit praecedens conclusio, defendere non potest Aristotelem a Theophrasto, quod ex maiori necessaria & minori inuenta sequatur conclusio necessaria. 7 Possibile quod diffiniuit Aristoteles in libro priorum, est commune ad possibile & ad inuentum, ut contra distinctum necessario. Non potest intelligi accidens etiam in abstracto, non intelligendo Ilin subiectum. Species sunt in medio, medio modo interesse spiritale & materiale. Quaelibet species secundum esse spirituale, est formaliter cognitio. Actualis cognitio sensus communis appraehendentis phantasma ut tornolsensibile, est somnium.","prev":{"citation":"Opera omnia 69-2","label":"SECVNDVM AVICENNAM XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/69-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 70-2","label":"SECVNDVM ISAAC NARBONENSEM IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/70-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}