{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 702","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 702","ref":"702","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Nulla igitur ista de coloribus ait Abaosar commentatio, probabilitatis fide coloratur, à qua tamen ut ait Aboas. astro logorum uniuersitas pendet. Aboasar ipse reijciens memoratas rationes, putat ex primis qualitatibus quas Planetae producunt, eorum naturam posse cognosci, quod etiam Ptolemaeus ad monuit, quare Saturnum authorem frigoris & siccitatis experimento deprehendi, nam uigere in corporibus has qualitates, cum fuerit ipse gubernator anni, sic de Marte, de reliquis obseruatum, quas quisque corporibus elementariam influat affectionem. Ex his uero de tota natura Planetae, coniectari, siquidem cum frigus & siccitas opera Saturni uitae sint aduersa, maleficum sidus Saturnum infe lixque decerni, maleficum quoque Martem, ob ęstum caloris adurentis, immodicaeque siccitatis, contra louem & Venerem stellas esse beneficas ob caloris naturam & humidi, quibus qualitatibus uita conseruatur, sic in alijs argumentatur. Ad quatuor denique illas qualitates omnia referens, frigus, humorem, calorem, siccitatem, sed huiusmodi ratio pendet ab experimentis. Nam frigoris effectiuum Saturnum potius quàm caloris non probat ratione, quod paulo ante confutati facere conabantur, uerum experimento quasi compertum sensus euidentia, quod falsissimum putant multi philosophorum, asserentes nullam stellam frigoris & siccitatis esse produ ctricem, quasique constet inter eos quae cuius qualitatis stella sit opifex, quod tamen ambiguum in Luna & Venere est. Venerem enim frigidam & Abenragel & Alchabitius, Aboasar cum Ptolemaeo calidam putat, Lunam Ptolem. calidam, caeteri frigidam, de Mercurio quoque non conueniunt. Tum si de Planeta gubernante annum (ut Aboasar uult) facta est obseruatio, quomodo possunt in ea conuenire, cum tanta super anni domino deligen do sit ambiguitas opinionum, ut tot ferè sint futuri domini quot astrologi pronunciauerint.","prev":{"citation":"Opera omnia 701","label":"TAXATVR PTOLEM. DE PLANETIS LOQVENS, AC SI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/701","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/701"},"next":{"citation":"Opera omnia 702-2","label":"SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}