{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 707","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 707","ref":"707","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/707","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/707","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/707.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Ab ariete annum auspicantur, quoniam primum sit signorum, quòd tamen primum esse in continuo circulo solent inde monstrare, quod initium ab eo temporis ordiamur, sic & locum secundum loui respondere, quia rem faciat atque portendat, & louem rem facere, atque portendere, quia secundo loco respondeat argumentantur. Ad hoc exemplum plurima inuenies in eorum libris, sed & longe magis ridicula, praesertim si in Aboasaris incidas libros, apud quem nuper hoc legebam Lunam largiri annos centum & octo, Sol annos centum & uiginti, nam deficere Lunam à uita Solis annos duodecim, quippe quę uim non habeat, nisi postquàm à Sole gra dibus iam duodecim fuerit elongata, ut iam nihil sit mirum gloriari Aboa sarem se dogmatis astrologici plene reddidisse rationem, cum nihil sit adeò irrationale quod non ei ratio uideatur. Par insania cum annos breuiores Solis decem & nouem ideo esse dicunt, quoniam per hunc numerum medio motu luminaria coniunguntur, ubi nihil omnino commune, nihil connexum, nihil sequens antecedentibus cum sequentibus, hi tamen ita argumentantur, post hunc annorum numerum coeunt Sol & Luna medio mo tu, igitur totidem annos dat. Sol cum paucissimos dat. Simile enim ac si di catur homo duobus oculis nascitur, ideò ex duobus quoque parentibus na scitur. Parabolica similitudine sic utuntur: Luna coeli ianua est igitur os significat, est enim ianua fereos domus, & os cibi ac sermonis ianua, barba item ad idem attinet sidus quod instar Lunae identidem renouatur. Subij ciuntur autem aures Saturno, quoniam sublimes tenent in capite partes, sicut in coelo ipse Saturnus, qui eadem ratione quoniam scilicet est suprea mus, proceros homines parit, quòd illius tamen naturae non conuenit, siquidem siccus frigidusque decernitur. Hae sunt rationes astrologorum qui bus coelestia sua dogmata fulciuntur, quas non ego rationes, sed uel erran di uel ludendi uocauerim occasiones, quibus auditis tam patet uanitas do gmatis quàm solet ueris auditis firmitas innotescere. Quare satius illis fuit haec uelo aut cista quasi orgia tegere, suspitionem mysterij relinquentes, quàm dum rationales uideri uolunt suis ipsimet rationibus, quasi propria manu accusationi suae subscribere, cum non sit aliud eas audire quàm quid astrologos in errorem duxerit intelligere. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae in Astrologiam libri X. Finis. IOANrandulae Disputationum in Astrologiam, Liber XI. EX HIS QUAE HACTENVS SVNT PROBATA PATEre astrologiam experimentis non esse comprobatam, tum Cap. idem multis rationibus probari. naturam coelestium consequi ratione non potuerunt quod demonstrauimus, an potuerunt experientia: Et quanquam cur ita fiat ignorent, ita fieri tamen obseruationibus didicerunt, ut si non possit astrologia scientię nomen, possit tamen & artis & uerae traditionis habere praerogatiuam, quare uera quoque prędicere siue id syllogismis siue experimentis sit consecuta, neque enim interest ad diuinandum, modo sit consecuta.","prev":{"citation":"Opera omnia 706-2","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/706-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/706-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 708","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/708","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/708"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}