{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 708","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 708","ref":"708","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/708","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/708","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/708.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Solent autem astrologi, sicut om nis ars prodigiosa experientiae plurimum titulo se defendere, in quam uer luti asilum se recipiunt, quoties supra fidem praeterque rationem aliquam uel loquuntur uel pollicentur, omnibus statim se laqueis omnium rationum pu tantes extricari si se ita dicant expertos. Hoc igitur perfugium illis adime mus, quod aliquod esse putant qui & labijs loqui & auribus audire magis quàm corde consueuerunt. Nam siquis exploratum meditatumque habeat quid sit experientia, tum quibus uijs super influxu siderum comparari, prosit, is ne utique dubitabit siderum uires peculiares propriasque operationes, tam esse experimentis quàm rationibus homini imperscrutabiles. Et quidem patere potest hoc satis ex superioribus, quoniam si uel nullum è coelo fatum, aut si quod iam fatum, non ex hora initiali, sed à materiae cognatione dependet, patet experimentis nullam uiam relinqui, quando quae quemque stella imprimis afflauerit, tam tibi erit incertum, quàm prorsus ignota pri mae illius materiae conditio singularis, sed & horam seminalem siquis fatalem faciat, ipsi non negabunt astrologi nimis abditam fore obseruationis opportunitatem. Verum ut tempus quoque geniturae sit satis obseruatum, quonam pacto fidelis obseruatio fuerit: si nec exploratum, ut declarauimus, quot & quae causae coelestes obseruandae, nec earum quas putant habere com prehensas, quę sit forma, quis habitus, quae positio, possint singulis momentis ex fide determinare, tum ipsam quoquem horam genitalem nec habere exactam à domino geniturae, nec quod aberrat aliqua methodo castigare possunt. Porrò si quid in his deliquerint (ubi delinquere semper eos ostendimus) cadet necessario totius obseruationis authoritas, nunc si non delin quant etiam in illis, fieri tamen experimenta super coelestibus libro pręsen ti nulla posse monstrabimus. Demus igitur genethliacis, ut horam geniturae fideliter teneant, & statum coeli ad eam horam quàm fidelissime, rogo quale coeli decretum talis constellatio faciat uel significet, quonam pacto se putant experientia consecuturos?","prev":{"citation":"Opera omnia 707","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/707","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/707"},"next":{"citation":"Opera omnia 709","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/709","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/709"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}