{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 710","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 710","ref":"710","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/710","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/710","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/710.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Quare se ipse ad uniuersalia praecepta & simplices uires siderum explicandas conuertit, putans illis cognitis posse genethliacum sua demum coniectura de particulari mixtione iudicare. Sed quanquam accusat iure ueteres astrologos, ipse tamen non minus iure est acculandus. Viderunt enim illi recte quid facto esset opus, sed errauerunt existimantes id esse tale quod fieri posset, cum infinitum sit illud, nec ad artem, nec methodum redigi possit, tum nullus ex eo usus, nunquam scilicet eadem restituta constellatione. Ita autem Ptolemaeus potius quid posset, quàm quid oporteret fieri existimans, nimium aberrauerit, si de praeceptis illis similibus ueras fieri posse praedictiones putauit, ut hinc forte contigerit, quod scribit Auenazra, praecepta Ptolemaei nunquam euentis experimentisque consentire Sed propterea minus culpandus Ptolemaeus, quòd quemadmodum libro secundo ostendimus, & opinabilem, & coniecturalem, & dubiam, & fallacem hanc esse artem plane confessus est. Ita igitur, in medium allato themate genethliacum urgeamus. Hic est aliquid ô Genethliace, si tibi caetera concedantur, in efficiendo potens atque praecipuum, proprius scilicet harmoniae totius effectus, à quo maxime proprie nati fortuna dependet, cuius tibi notitiam, cum nec ratio fecerit, nec obseruatio, quomodo fati po teris explicare ueritatem. Falleris enim si non aliud putas totius efficientiam quàm collectiones eorum quę singulę partes efficiant. Erit hoc enim in coaceruatis & haerentibus tantum uel corporibus, uel qualitatibus, non autem ubi miscentur & alescunt in aliam formam, quod in alijs siderum credit omnis astrologia. Sicunt igitur theriacae proprietatem non est expertus, qui rerum uires ex quibus coficitur obseruauerit, ita nec coeli agmen praesens intelligit, quid efficiat, qui seorsum de partibus eius habuerit alias experimentum, cum non solum partis ad partem, hoc est sideris ad sidus, sed omnium omnino siderum inter se status & habitudo id efficiat maxime, quod nascentis est proprium, sicut eius quoque indiuidua propria quae natura non de confluuio gignitur accidentium, sed incommunicabilis est, uel substantiae peculiaris, priuataque sortitio.","prev":{"citation":"Opera omnia 709","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/709","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/709"},"next":{"citation":"Opera omnia 711","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/711","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/711"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}