{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 711","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 711","ref":"711","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/711","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/711","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/711.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Quid quòd nec unius etiam stellae notitiam consequi possunt experimento, cùm nihil ulla seorsum, sed cum alijs omnia semper operetur, quo non solum id fit, ut tantum quaelibet possit ex habitudine ad alias definiri, sed ut nullo modo possit ab alijs separata cognitione discerni. Nam à tota quidem constellatione uidebis seriem talis uitae, & euenta talia prouenire, uerum agentibus illa omnia om bus stellis, quae cuius rei stella fuerit author scire non poteris, nisi seorsum cuiusque stellae naturam, uel ratione, uel alia prius uia deprehenderis. Quod si te dicas ita obseruaturum, ut quorum uideris hominum aliqua fata similia, qua parte illorum decreta consonauerint, inde maxime rem prouenire illam argumenteris, ea facta praecipue saepius obseruatione. Respondeo nimis fallacem hanc esse uiam coniecturandi, tum quoniam similis stellae status rem diuersam efficere potest, in mixtura diuersa, & dissimilis potest eandem, tum quia sors eadem potest eandem causam non habere, cum ex sententia astrologorum sint eiusdem effectus in coelo causae pene innumerabiles. Erit autem exemplo totum hoc dilucidius, nascitur Petrus loue posito in Piscibus, nascitur Paulus loue similiter se habente, reliqua omnino dissimili constellatione, uiuunt dispari sorte, moribus, ingenio, ualitudine, tantum pari fortuna in opibus cumulandis. An hinc licet coniectare datorem diuitiarum esse louem loco secundo in piscibus collocatum? Minime certe licet. Nam quod illis commune fuit in fato, diuitiarum scilicet copiapotuit à diuersis causis coelestibus prouenire, non à communibus, & si in alterius genitura dominus horoscopi Soli cardinem occupanti uim fuerit elargitus, altero in lucem prodeunte pars fortunae tenuerit orientem, domino suo benigna radiatione coniuncta, uel in altera quidem genesi Planeta fortunator primo cardine fulserit, in altera Mercurius eo loco situs fortunanti Planetae cardinalique uim suam fuerit mutatus, sed & si Venus nascente Petro quinto residens loco, in primo habuerit potestatem, Paulo uero nascente luminaria nullis humilitatibus debilitata amicabiliter se respexerint, erit ex opinione astro logorum non ab eadem stellarum facie, utrique tamen diuitiarum eadem fortuua, potest sors uaria eius rei diuersis euenire, cuius tamen opifex stella in genituris illorum positione simili fuerit, Tum quòd non potest idem omnino unius stellae habitus esse, nisi sit eadem penitus tota constellatio, tum quia potuit in alterius themate contraria uis adesse, talis ibi sideris efficientiam, uel obruentis, uel hebetantis. Patet igitur ex coniuncto promiscuoque stellarum afflatu discernere nos non posse, quacunque obseruationem, quid quae stella potissimum largiatur. Quare nec uires naturasque siderum experimentis cognitas definire. Accedit alia ratio difficultatis inexpugna bilis, etiam si seorsum ageret unaquaeque stella quod agit, quoniam cum il larum effectus inuertere, interpellare, frustrari, conditio uel alterius sideris uel inferiorum circumstantiumque causarum multipliciter possit, nemo non prodigus praecepsque iudicij sic asseuerabit haec euenire ea stella sic se habente, igitur cum se aliâs habuerit ad eum modum, similis quoque euen tus erit expectandus.","prev":{"citation":"Opera omnia 710","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/710","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/710"},"next":{"citation":"Opera omnia 712","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/712","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/712"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}