{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 717","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 717","ref":"717","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/717","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/717.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"I fabulamentis astrologorum nec ratio patrocinatur, nec fides esse potest ab experimentis, quid iam superest, cur se il lis homo sapiens dedat? an oracula putabuntur? & quae uelut parum rationalia confutauimus, ea uelut diuina suscipie mus, astrologos imitati, qui si quid fit ab hominibus praeter rationem referunt ad stellas. Pari ne igitur nos exemplo hominum deliramenta referemus ad Deos? Atqui si forte persuasio haec aliquem cepit, sciat nonnihil sibi prodesse diuinas huiusmodi reuelationes, quandoquidem, ut uidimus, tanta sit in decretis astrologiae dissensio, nec reuelatum sit adhuc Chaldaeorum ne astrologia, an potius Aegyptiorum, an lu daeorum, an Ptolemaei, an Arabum, illa sit quam munere singulari Dij no bis bene merentibus aspirauerunt. Nihil igitur ista nos iuuat diuina beneficientia, dum in colluuie nostrorum mendaciorum latet illa de coelo susce pta coelitus uerissima sapientia. Nec Lydius aliquis lapis inde demissus quo legittima possit ab adulterina discerni. Quid si mihi sermo cum Chri stianis, quaeram putent à Deo reuelatam, aut a daemone potius, à Deo dici non potest, siquidem illam literae sacrae diuinae uocis interpretes interdicunt. Si respondeant à dęmone nulla fides daemoni, quem mendacij paerem Deus appellauit. Hinc illorum insania confutatur, qui diuinitus hanc scientiam sicut alias omnes Adae collatam fabulantur, à quo per manus deuenere ad Noë: Cuius filium lonicum referat Methodius multa futura per hanc artem praedixisse, tamen per filios Noë superstites Cataclismo ad Abraam Patriarcham qui docuerit eam Aegxptios teste losepho, & ab Aegyptijs ad Graecos, à Graecis ad Latinos deuolutam. Sic perbellam isti sibi successionem comminiscuntur, illaqueandis rudibus oportunam, sed doctioribus ubique falsam atque mendacem. Nam de Adam quod dicunt, nisi hoc quoque reuelatum, quo testimonio probant. An quod credimus illum Dei munere scientias omnes caluisse, sequitur hanc quoque, Certe sequeretur si hęc quoque foret scientia, si non uana, non falsa, non ridicula, non repugnans principijs uerarum doctrinarum, non Deo, ut dicebamus, sed nec inuentore homine digna. Ad lonicum ueniamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 716","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/716","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/716"},"next":{"citation":"Opera omnia 718","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}