{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 718","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 718","ref":"718","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Scribit quidem dehoc Methodius, sed idoneus parum author, neque enim ille est cuius meminit inter uiros illustres diuus Hieronymus, hic Parcharensis fuit, illealius omnino, citatus interdum à Petro Commestore, in quo nemo mediocriter eruditus delectum bonorum authorum non desiderat. Sed nec Methodius dicit eum praedixisse quicquam, caeterum superisto lonico quid ualere potest ignobilis scriptoris authoritas? cum & Moses ip se Propheta, tres tantum Noë filios numeret: Sem, Cham, & laphet, nec lo sephus alium quenquam praeter hos nominet, nec Philon, nec Hebraeus quisquam, uel annalium conditor, uel Mosaicae legis expositor. Abraam Aegyptijs astrologiam tradidisse Iosepho credamus, sed non diuinatricem superstitiosam, frequentiorem apud idolatras quàm apud ueri Dei cultores, qui Deus Abraam nuncupatur, à Mose & à Prophetis, sugillatam, qui se tamen Abraae traditionem & praecepta sequi profitebantur. Verum illam potius mathematicam de siderum motibus, molibusque scientiam, cuius usus frequens Hebraeis & necessarius, pro statis caerimoniarum temporibus obseruandis, cuiusque studio delegatum Hysachar tribum, Hebręorum monumentis proditum est. Haec non sine arithmetica discitur, quoniam tota fere numeris constat & mensuris, quam simul cum astrologia Aegyptijs demonstrasse Abraam, scribit Iosephus, qui si diuinatricem potius istam intellexisset, falsus omnino esset, siquidem ait hanc astrologiam, quam primus Aegyptijs Abraam iudicauerat à Chaldaeis Aegyptios accepisse. Liquet autem ex superioribus suam sibi Aegyptios ad praedicendum astrologiam fecisse, cui nihil fere cum dogmatis Chaldaeorum sit com mune, sed in ea quae de siderum motibus est, paucos se Chaldęos exercuisse, absque eis ad alios defluxisse docet Ptolem. in Magna compositione, non aliam igitur quàm mathematicam istam losephus intellexit. Irridens autem Aboasar, qui suo loco, filios Noë in Chaldaeam cum uenissent hanc ait disseminasse scientiam, quam coelitus habitam, Chaldaicam ipse de finibus Planetarum reijcit opinionem. Sed non fuit in confutandis his nugis tantum operae insumendum, cum nemo non intelligat nisi tardissimus, haec deliria esse hominum, suis somnijs fidem sic mancipantium, ut quae nulla ratione protulerunt ab Adam repetita authoritate confirment. Nam ilIud respondeant cur non aliae quoque artes atque scientiae per istam ad nos successionem deuenerint, sed ingenijs posteriorum excogitatae studij secuta diligentia consummatae sunt: An in una astrologia quasi utiliore diuinae hoc nobis prouidentiae munus obtigit? Verum quod non solet dormitasset illa prouidentia, non animaduertens frustra nobis seruari hanc diuinatricem, nisi mathematica quoque seruaretur, sine qua uti recte illa non possumus. Neque enim prodest siderum uires & naturas habere compertas, nisi possis exacta supputatione notare singulis horis siderum habitus, formam & posituram. Quod cum sola mathematica praestet, debuit haec quoque ad nos à primo patre haereditaria traditione deuolui, si tam salutaris diuinationis usum deesse uitae diuina prouidentia noluit.","prev":{"citation":"Opera omnia 717","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/717"},"next":{"citation":"Opera omnia 719","label":"QUALES AEGYPTII ATQVE CHALDAEI APVD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/719","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/719"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}