{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 719","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 719","ref":"719","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/719","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/719","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/719.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"QUALES AEGYPTII ATQVE CHALDAEI APVD quos nata astrologia. Ic reijciuntur qui nugalia haec tam indigne de coelo, tam mendaciter ficta, quasi de coelo tamen habita uenerantur, quae cum quis leget, introspectans, tam plane uidet uim eius, ut non relin quatur ulla suspitio coelestis inspirationis, id quod ex iam dictis hebetissimo cuique satis euidens puto. Verumtamen non inutile fuerit sub uno quasi conspectu reputare Lector quomodo nata pestis ista mundo se diffuderit, hoc est, quib. authoribus orta, quibus persuasionibus recepta, qua authoritate confirmata, quibus fomentis aucta, perseuerauerit in hanc diem. Nam hoc quoque ad abrogandam illi fidem detegendamque il lius uanitatem non omnino erit inefficax. Nata igitur de Chaldaeis, Aegyptijsque parentibus, de quibus dicendum aliquid priusquàm de uanitate ip sorum ista dicamus. Fuit igitur utraque gens duarum rerum in primis stu diosa atque perita idolatricae religionis, & mathematicae. Ad hanc loci oportunitate inuitabantur, nam patentes campos & planities latas, habitabant, unde siderum facilis ueriorque prospectus, in illa hoc est, uanis su perstitiosisque caerimonijs, cur prae caeteris gentibus occuparentur honorarenturque, cum antiquitate factum, propter quam primi Deorum cultus exercuerunt, quasique parentes alijs, & necessario magistri religionis fuere. Tum quod alibi quoque monstrauimus propter imperitiam sapientiae phisicaeque rationis, & ruditatem ingeniorum. Nam mathematica quidem sapientes non facit, quare ueteribus puerorum studium fuit, quin potius, ut modice cum rationeque gustata uiam struit philosophiae, ita siquis ei soli totum setradiderit, occasiones errorum in philosophia maximas parit, Aristot. teste. Fuerunt igitur Aegyptij atque Chaldaei, quantum equidem assequor coniectura, parum facto ad sapientiam ingenio, id quod in hominib. earum regionum nunc quoque conspicitur, quibus si cultu studij casus ade misset, naturam tamen adimere non debuisset. Neque uero nos fallat quod me quoque adolescentem olim fallebat, celebrata ueteribus, etiamque Platoni, Aegyptiorum sapientia & Chaldaeorum, quos adijsse Pithagoram & Democritum, Eudoxum, Platonem, alios complures, non ob aliud quam comparandem sapientię gratia, memoriae proditum est. Nam celebre quidem illud atque diuinum sapientiae nomen de sola sibi cęrimoniarum, & colendorum Deorum co gnitione uendicabant, qui fuit apud omnes gentes, apud omnes etiam bonos philosophos hęc semper persuasio, summam sapientiam in religione consi stere. Quare Plato, Pithagoras, alijque complures, hoc quidem recte uidentes, uerissimam philosophiam in diuinorum esse notitia.","prev":{"citation":"Opera omnia 718","label":"RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/718"},"next":{"citation":"Opera omnia 720","label":"QUALES AEGYPTII ATQVE CHALDAEI APVD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/720","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/720"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}