{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 722","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 722","ref":"722","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/722","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/722","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/722.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"quid posset esse signum alterius, huius tamen causa non esset, ut his rationibus excitati, nec quasi cessantibus proximis causis, communi causae particulares diuersitates asscriberent, nec quasi Deo coeloque parum bonis, & culpas astris pariter suas imputarent, & poenas tam animi mala quàm corporis, inde deriuantes, nec quasi natura corporis intelligeret, incidentium simul temere causarum ad eam concursus referretur, nec uelut ad intima reique substantiam arte peruadente nouas à coelo influi uires in artis operibus existimarent, aut si non fierent haec à coelo, crederent tamen posse significari, quanquam nec si inuicem, uel effecta, uel causae, nec ab eadem origine eodem modo utraque prouenirent. Haec omnia illi cum ignorarent, parum adhuc perfecta philosophia, parumque illis etiam indagata, quid mirum si tot contra trahentibus in errorem, inducebantur primum coniecturis, quas diximus inefficacibus illis quidem, sed uulgo rudibusque philosophiae magnae probabilitatis, tum assidua illa cum stellis consuetudine, quasique familiaritate, quibus omnibus accedebat innata sciendi futura hominibus curiositas. Nam quae fieri posse cupimus, eadem facile possibilia credimus. Accedebat seculi uitium, & in hominum mentes alte dedita per id tempus persuasio diuinandi, cuius mille modos & species isto longe minus probabiles, & insaniae plus habentes auidissime consectabantur, ut pyromantias, geomantias, astragatomantias, & caetera id genus anilia nugamenta, inter quae poterat error astrologorum sapientia summa existimari. Adde quòd idolatriae cui erant obnoxij mire consentiebat, ut quos Deos colebant eos authores omnium rerum arbitrarentur, non bonarum modo sed malarum. Nam erat in idolatrica hoc quoque disciplina, alios esse deos beneficos, alios noxios, ut uel hinc contra rationem philosophiae, stellas alias bonas, alias ma las, existimauerint. Adde gloriae & quaestus occasionem, quam paratam sibi uiderunt astronomi, si de cursibus coeli, quos de magno labore, sed exigua mercede, forsitanindagarent, putarentur futura praeuideri. Quibus adijce fraudes daemonum improborum, tunc maxime mundo imperitan tium, qui procliues in hunc errorem, ex causis memoratis, illorum animos, occultis magis instigationibus impellebant, cum iudicia peruertentes, om nino mentium sibi mancipatarum, tum illorum praedicta nonnunquam confirmantes, uel ad praedicendum illos mouentes, quod euenturum, uel exequentes quod ab illis erat prędictum. Haec omnia simul in causa fuisse non dubito, cur primum apud Aegyptios & Chaldaeos homines supersti tionibus & idolatriae deditos, in coelestium motibus occumpatissimos, phi losophiae parum peritos, opinio nasceretur ex siderum statu futura praeuideri. Recepit opinionem seculum facile ob curiositatem & imperitiam, confirmarunt astronomi libentissime spe quaestus & gloriae comparandae.","prev":{"citation":"Opera omnia 721-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/721-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/721-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 723","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/723","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/723"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}