{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 727","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 727","ref":"727","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Auxere nepotes inuentum patrum, quoque fuit figmentum antiquius eo robustius, latente magis originis fraude quodque euenit semper au thoritatem aetate conciliante. Neque uero nos omnia diximus, tantum inuentionis methodum, hoc est erroris lubricum demonstrauimus, caetera uero ad id exemplum leuissimis scilicet omnia coniecturis, & tenui nixa dissimilli maque similitudine, etiam rerum terrenarum, qualia sunt illa, selices esse Planetas cum procedunt, infaustos cum retrocedunt, cumque etiam stare creduntur, quasi negent retrocedentes, quod promiserant, expediant procedentes quod pollicentur, morentur subsistentes quod largiuntur. Deficientem Solem & Lunam parere magnas calamitates. Nam haec imprimis terrificant, ignota causa, quasi uel deserentibus nos Deis uel abrogantibus, in apogeo positis stellis nascentem exaltari, quoniam is locus etiam sit altissimus, Partes Lunae, tam aliorum deinde siderum, postremo & auenae, & fabarum quis inuexerit, error explicatum, lib. octauo. Postquam autem huiusmodi coniectamentis haec dogmata fundauerunt, coeperunt geneses obseruare nascentium, & si semel aut iterum casu dogmata respondissent, experimento nulla iam fides nulla maior erat authoritas, ut si forte gratia uerbi, natus aliquis Marte Scorpium occupante bello claruisset, indubium habebatur Scorpium esse Martis domicilium, quasi non longe sit aliud Marte sic posito, aliud à Marte bellicosum nasci, quasique ut diximus, experiri fideliter quicquam possent in coelestium motibus tanta delinquentes. Annotabant igitur etiam quae euenerant domino geniturae cuiuspiam themate & regulas inde canonesque condebant, quoniamque non erat haec uia uerorum experimentorum, sed illis pro ratione, casus, atque temeritas, ideo & alijs, & ijsdem etiam alias obseruantibus, aliter contingebat, quo factum ut tot euaserint penè astrologiae, quot erant obseruantes, unde illa confusio pugnantiaque opinionum quas proximo libro late sumus executi.","prev":{"citation":"Opera omnia 726","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/726","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/726"},"next":{"citation":"Opera omnia 727-2","label":"QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}