{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 728","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 728","ref":"728","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/728","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/728","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/728.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"si quando de coelo felicitas pronunciabatur (pronunciabatur autem semper) tam nolebant euerti astrologiam quàm neistam quoque felicitatem, praedicebant interdum uera, nunc temere, nunc astutè, nunc daemone suffragante, modis quos ex plicauimus. Quod cui etiam non succedat multa praedicenti? tamen uero plausus, acclamationes, & tamen mille mendacia statim obruebat obliuio Sed & multa illis fides authoritasque ab oraculis non modo probantibus istam artem, sed exercentibus. Interrogatus Apollo mas an foemina nasce retur? foemina respondit, quoniam in conceptu ad Venerem Luna ferebatur. Quod uero majus testimonium professioni quàm deos habere authores? nouerunt scilicet improbi daemones, sic non solum à nostris, sed à Platonicis quoque nuncupati, nouerunt, inquam, sub una superstitione quan tum mundo ueneni propinarent, quod cum altius in uenas penetrasset, pri mum quidem fidem adimeret religioni, summo hominum bono, quasi de coelo pendente fatali necessitate, quasi nulla miracula, nulla diuinitus praeco gnitio futurorum, sed ui constellationum omnia prouenirent, tum uitijs patrocinium faceret coelitus in nos descendentibus, atque adeò fortasse bonis siquidem quae à natura bona omnia sunt, inficere demum bonas artes medicinam & philosophiam, ut quas non euerteret, sicut nec theologiam, contaminaret tamen & philosophiam quidem à rationibus ueris ad fabu las, medicinam à naturalibus efficacibusque remedijs ad uanas obseruationes, & anilia deliramenta conuerteret, fieretque una pestis peruersae supersti tionis, & corpori, & animo simul exitialis. Videbant pessum ire prudentiam pro qua iam consuleretur astrologia quid agendum, quo tempore, qua ratione, sedens in ipsa stolidissima uanitas uitae clauum in manu teneret. Postremò sperabant fore quod euenit, quae una de coelo mathematicisque supputationibus captaret authoritatem, reliquarum superstitionum minus fraudem dissimulatam, minus fucatam infirmitatem, obtegeret, nec uanae putarentur quae coelestis doctrinae sequaces appendices, & alumnae forent, neque enim ulla est (ut ostendimus lib. primo) quae quidem astrologiam, uel sociam, uel parentem, uel ducem, non agnoscat. An non digna res igitur pro qua se quoque facerent astrologos daemones nocentissimi? ni hilque non procurarent, quo magis indies pestifera persuasio sensus hominum studiaque possideret, nam usos daemones in oraculis, astrologorum regulis, credendum ob aliud quam ut fallerent, id est, fallaciae fidem facerent, quis addubitet etiam Porphirianus? quando ipse Porphirius tunc mentita dicat oracula cum astrologicis nixa dogmatis respondebant, quod non euenisset si uera foret, futurique praemonstratrix, quando in ea latere daemones peritissimos rerum naturalium, nihil poterat. His fomentis adulta praesidijsque multa, Aegyptios & Chaldaeos penitus occupauit, peperitque statim apud eos superstitiosam medicinam. Scripsit enim Necipsus in Aegypto, qui decanus quem morbum faceret, cuiusque rursus decani potestate curaretur, rem habitam in arcanis interque mysteria quasi non arbitraria, ut demonstrauimus, ista partitio decanorum, irrisaque & neglecta penitus à Ptolemęo, hinc statim emensa magia, quae non est aliud quàm complexus idolatriae, astro logiae, superstitiosaeque medicinae, quae sicut alias quoque superstitiones in libris de uera fide aduersum septem hostes singulatim confutauimus. QUOMODO AB AEGYPTIIS AD ALIOS ASTROLOgia deuenerit. Cap. VII.","prev":{"citation":"Opera omnia 727-2","label":"QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/727-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 729","label":"QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/729","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/729"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}