{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 741-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 741-2","ref":"741-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/741-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/741-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/741-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Ante omnia nanque prudentium uirorum ethicis & bonis moribus eruditos esse nos conuenit, ut turpia uitemus sequamur honesta. Quod Ecclesiastes admonuit, Custodi pedem tuum cum iueris ad domum Dei, quia Ethan Ezraita in eruditione sic psallit: Iusticia & iudicium praeparatio sedis eius. Quo carmine non tantum opera hominum, quae ipsa debent iusticia perfici, uerumetiam & cogitationes cordis & oris uerba complectitur, quae recto iudicio constare oportet. Quare una uoce ac consimili sensu tra dunt Cabalistae uprn nbυ nννοn n τ26 πύτ ήνου ανῦ V Id est, Quod indulgendo concupiscentiae atque libidini tantum ut fa ciunt stulti corrumpuntur desideria speculationum. Post mores itaque compositos & animum purgatum, taceo quidem nunc pene infinitas siue rectè seu uerè aut bene loquendi regulas, quae solum uestibula & fores scientiarum sunt, non autem scientiae, tum opus erit mathematicis & physicis quae innumerabilia complectuntur, Arabum & Graecorum & Latinorum ubique uo lumibus luminibus comprehensa, uel de uniuerso numero pondere & mensura, uel de omni motu & quieterebus essentialiter inhaerente quam dicunt naturam: Est enim natura ut Rabi Iuda Ben Leui scribit in libro Alcozer nonnn NVDNOOVn UMNIA AUNNZON Id est, Prin cipium & causa, qua quiescit & mouetur res in qua est per se, & non per accidens.","prev":{"citation":"Opera omnia 741","label":"QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/741","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/741"},"next":{"citation":"Opera omnia 742","label":"742","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/742","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/742"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}