{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 744","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 744","ref":"744","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/744","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/744","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/744.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Nouerat enim discipulus ille sagax, & praecocis adulescens ingenij, ad tam sublimem & altam sapientiam non esse aptos nec idoneos, nisi eos qui iam sedatis & extinctis cupiditatum ardoribus, & calore iuuenili refrigerato, annis pro uecti, cum quadam tamen naturali probitate senescunt. Nam quid huc afferret senium commodi? nisi probitatem & constantem uitae integritatem adderet. Idcirco uelim credat omnium nemo, quod hi sint uere Theo logi quantumcunque senes, quacunque pręditi contentiosa loquacitate, qui uitiorum quolibet genere foedati, superbia, hypocrisi, auaritia, odio, inuidia, & saepe tecta religione luxuria, neglecto mentis lumine affectiones sequuntur animales. Assilit huic meae opinioni Salomon, qui ait: Abomina tio Dei est ipse peruersus, hic est ille, qui ab altitudine auersus uergit ad decliua, quantuuis eum natura erexerit in alta. Non ignorauit Algazel Mar rane tuus, ille Mahumetista hos sibi contrarios in anima motus sursum & deorsum homini docto quam infelicissimos fore, cum in libro de scientia di uina demonstrat, quod ex contrarietate huiuscemodi attrahentium impressionum fit cruciatus in anima fortissimos & maxime formidolosos. Sic pxaeter uitia etiam peruertunt & auertunt secularia negotia, dum forte pa rentes, uxor, liberi, res familiaris, amici, inimici, casus, euenta, & quaelibet propinquorum necessitudines, haud sinunt uires hominum summos intelligentiae gradus ascendere. Sed fac quisquis uestrum erit, nihil in nobis situm esse quod impediat, finge captum ingenij nostri felicem & faustum, nula sit dementiae aut desipientię ne species quidem. Iam parata succurrant omnia, quę ad suscipiendum res altissimas pertineant, ut de nostra fragilitate recte queri nemo possit tamen à speculando nónne plurimos deterrebit excelsior coelo, profundior tartaro, diuinorum obscuritas illa, nec sensu nec ratione peruestigabilis, quae à studijs nostris non ut caeterae scientiae, lucem recipit, sed secum affert, & quasi de suo ipsa promptuario in uiros non indignos ra diat atque lucet, quanquam nec sua sponte, ut uilem sese passim prostituit, nec non inuitata se offert, sed à nostra uoluntate humanis ante scientijs perquam ornate instituta non ualde repugnans attrahitur, quemadmodum si retusum ferrum, ut ait Salomon, & non prius politum fuerit, exacuetur multo labore, & post industriam sequetur sapientia. Etenim quae à sensu prouehuntur ad intellectum, diligentia quadam studiorum & artificiali ratione colliguntur, ultra uero quae ab intellectu ad mentem & ad eius lumen pertingunt, quasi diuinam induunt personam, & idolio carent humano, ut ijs queat nihil à nobis cogitari profundius. Super ea igitur re ingemuisse uisus est idem Salomon cum ait: Alta profunditas seu profunda profunda, ita enim Hebraicè legitur, quis inueniet eam? Non dixit, quis habebit eam, nonnulli enim habuerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 743","label":"743","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/743","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/743"},"next":{"citation":"Opera omnia 745","label":"745","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/745","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/745"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}