{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 752","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 752","ref":"752","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/752","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/752","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/752.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Et fuit cum essent in campo & insurgebat Cain in Abel fratrem suum, & occidit eum. Romani addunt legendo, dixit Cain. Egrediamur foras, quod non est in sacrae scripturae contextu. Abel autem inermis armato non restitit, sed uolens & libens se morti obtulit. Cum non tantum satisdare pro nobis creditori Deo, uerumetiam & originale debitum omnino soluere si fieri posset, & acceptabilis deuota constitutaque hostia in solutum praestari paratus esset. Post uero quam iste decesserat sine liberis, sustinuit Adam multo tempore, si forte quod in filijs non inuenisset, id contingeret in nepotibus. Sed quid iam speraret in repro ba Cain generatione, de qua pridem omnis fiducia euanuit, uidebat eam omnem sellularijs artibus & opificijs imcumbere, studio seruili nauare ope ram, tenuiora commoda & officia corpori necessaria sequi, nihil diuinum cogitare, nihil liberale, nihil heroico uiro dignum, quare aliam prolem, & aliud semen à Deo petijt & impetrauit, quo plane supra quam dici queat exhilaratus est pientissimus pater sic dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Ideoque uocauit nomen eius Seth, quem genuit ad imaginem & similitudinem suam, non quod caeteri eius liberi non habuissent formam & imaginem humanam, qui & homines quoque erant. Sed quia reliquorum hactenus praeter Abel, potius dęmoniorum generatio quam hominum dicenda fuerat, propter illorum execrabilem malitiam & ui tia detestanda. Non igitur quod daemones & diabolos substantiuos genuisset, id ita nunc additur, quod impij & prophani quidam mentiuntur, sed quod uoiuntate malos. Nihil autem est malum nisi uitium & daemonium. Pergam itaque si uultis, ut qua ianua sim ingressus, ultra proficiscar. Et illi perge diligenter obsecramus inquiunt. Denuo Simon ait, pater noster Adam, rursus ex Seth nepotem suscepit, memor eius Cabalae, quam sibi Raziel tradiderat quod ex sua propagatione nasceretur homo futurus saluator. Quare uocatus est Enos, id est, homo, tunc putabatur & quidem ualde speratum fuit eum appellandum fore iuxta Cabalam angelicam per nomen quatuor literarum i.h. u. h uel saltem magis Cabalistice in miserationibus per Sin literam de medio quatuor literarum i.h. u. h. Sic enim in sacra historia scribitur, DDUROOn quod Latini non admodum docte legunt. Iste coepit inuocare nomen Domini, sed rari quidam & contemplantissimi Cabalistarum, rectius quo ad linguae proprietatem interpretantur ita de Demoma tunc expectatus est uocari per Sin literam, quae in arte Cabalistica idem quod orvonn id est, in miserationibus, & Mem litera per Notariacon designat viniα id est, de medio sci licet quatuor istarum literarum i.h. u. h. Perinde atque hoc modo intelligi deberet τγγτν γοτντα γυα Βήρθ ηηn & Id est, tunc expectatus est uocari per Sin de medio i.hy. h.","prev":{"citation":"Opera omnia 751","label":"751","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/751","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/751"},"next":{"citation":"Opera omnia 753","label":"753","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/753","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/753"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}