{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 758","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 758","ref":"758","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/758","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/758.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Deinde loseph filiùs loetzer, & Ioseph filius lohanan Hierosolymitanus, ab ijs losua filius Parahiah, cuius fuit discipulus quidam lesus Nazarenus Machabaeorum aetate, non ille Christianorum. Et Nithai Arbelensis, à quibus & Iuda filius Tabai, & Simeon filius Sota, de quibus Semeia & Abtalion, ab his Hillel & Samai, qui habuerunt multa millia discipulorum, ab istis Rabban lohanan Ben Sdachai, & ille discipulos quinque fouit, qui fuerunt Eliaesder quem scribunt Eliaezer filius Hircani, losue filius Hananiae, loseph Cohen, Simeon filius Nathanael, & Eleasdar filius Arach. De Rabban lohanan, qui centum & uiginti uixit annos, sortitus est Cabalam suam Rabban Gamaliel, à quo Simeon filius, à quo ex liberis eius Iuda Nagid, qui Magister noster sanctus dicitur, eum filius Gamaliel recipiendo imitatus est. Hucusque Cabalaei quorum dicta & reliquas sacrae scripturae allegoricas expositiones sequuti sunt Cabalistarum coetus, Hanania filius Acasiae. Abba Saul, Rabi Tarphon. Acabia filius Mahalalleelis. Hanania princeps sacerdotum, Hanina filius Thradionis, Hanania filius Hachinaei, Nehonia filius Hacona, Halaphtha, Duschai filius lannai, Hanina filius Dusa, Dosa filius Harchinas, Rabi Akiba, Elaeazar filius Azariae, Elcazar Hasma. Rabi Leuitam, Rabi lohanan filius Baroca, post eum Simeon ex liberis. Deinde Tzadok, tum Iosi, hunc sequitur Ismael, & de alio genere R abi Meir, à quo recepit Eleazar filius lacob, & lohanan Sandlar, & Eleazar filius Samua. Deinde Neo rai, post quem lanai & Mathathia & Samuel minor, & Elissa filius Abuiah, & Eleazar de Kaphar, & Iuda filius Thema, & losua filius Leui, & praeter illos alij multi, qui aliquando propter disputationes Thalmudicas appellantur Thanaim ceu dictatores, & propter summarum rerum meditationes ab inferioribus singulis ad excelsiora quaeque reductas, à maioribusque receptas, & posteris traditas, quibus toto studio innituntur Mekablim Hebraicè, ac nostra aetate à Latinis, authore loanne Pico Mirandulano Comite, ante quem nomen eorum Romanae linguae incognitum erat, Cabalistae aut Cabalici dicuntur. Tum Marranus, Nostine inquit eum uirum peritissime Simon, qui primus Latinis Cabalae uocabulum prodidit. Et Simon, Noui nempe, ut opinor, ipsum ait olim domo exulantem apud Gallos & Allobrogas, pulsumque patria & fugatum acerrimè ab inuidis quadam detestabili persecutione propter eximia philosophiae studia sua & nobile ingenium. Est adeò genus hominum, ut ait Terentius, qui esse primos se omnium rerum uolunt, nec tamen sunt, ex coruo forte nati, quae auis usque ad Coronei annos, ut est in fabulis, uestita prius albis plumis, posterius nigris, colorem indumenti eis praebet candidi & atri, unde fratres Atrati dicuntur, quippe uolucris ea ob impiam delationem semper odiosa Phoebo.","prev":{"citation":"Opera omnia 757","label":"757","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/757","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/757"},"next":{"citation":"Opera omnia 759","label":"759","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/759","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/759"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}