{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 763","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 763","ref":"763","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/763","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/763","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/763.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Hi cu ram reipublicae ac priuatorum domi bellique ritus & consuetudines in iudicialibus & moralibus cum sua historia penes Thalmudistas relinquentes ea sibi tantum, quae ad animi quietem & tranquillitatem pertinent, & ad amorem Dei reseruarunt. Sic enim aiunt non onn bnnv nr π bbὴ τήτα nan paom wam id est, Intentio uniuersae legis duae sunt res, bona dispositio animae, & bona dispositio corporis. Tota nanque lex praecipue ad perfectionem hominis tendit, & secundum eam duas consequimur perfectiones, mentis alteram, & alteram corporis, longe uero dignior ea est, & pręeminentiae altioris, quae animam iuuat, & uitam perpetuat, quanquam idonea corporis habitudo, & debita compositio, est tempore naturaque prior. Igitur altiore loco & digniore gradu habendi sunt. Cabalistae illam legis expositionem sequentes, quae per quaedam symbola mentis eleuationem ad superos & ad rem diuinam quammaxime propellit, hanc appellant Graeci uestri anagogicam institutionem, quae non modo philosophia, sed & sophia ipsa, hoc est, sapientia. Vnde merito sapientes denominantur, ut concionator inquit Salomon, quoniam pergunt illuc ubi est uita, & pro mortalium captu adhuc in corpusculis habitantes à tempore ad aeternitatem, & ab infimis ascendunt ad summa. Facite periculum si uultis honorandi aduenae. In principio creauit Deus coelum & terram, Sane coelum Thalmudicis uocantur omnia uisibilis mundi, quae supra lunam sunt, & quae subter eam appellant terram. Deinde coelum quoque interpretantur formam, & terram esse uolunt materiam, quare in principio, aiunt, creauit Deus formam & materiam, quare denuo compositionem in singulis quibusque opifice oraculo fabrefecit, & omnia non tam manu tornauit quam nouies uerbo dolauit. Legitur enim ombu υη, id est, & dixit Deus: Fiat lux, & dixit Deus: Eiat firmamentum, & dixit Deus: Con gregentur aquae, & dixit Deus: Germinet terra, & dixit Deus: Fiant luminaria, & dixit Deus: Producant aquae reptile, & dixit Deus: Producat terra, & dixit Deus: Faciamus hominem, & dixit Deus: Ecce, dedi uobis omn nem herbam. Igitur perfecti sunt coeli & terra cum omni attinentia & tota suppellectili eorum, ut sunt quatuor elementa, quae dicuntur tenebrae pri mo nominatae, spiritus Domini, aquae sub firmamento, & arida. Sequuntur pariter & caetera mista, quae uulgo elementa uocant, ut aues & uolatilia, bestiae ac reptilia, pisces & cete grandia, & eorum omnium dominator ho mo, cui ex uniuersis corporeis uni concessum est Liberum arbitrium, quo ne male uteretur figuntur ei leges, promulgantur constitutiones, comminantur transgressionis poenae.","prev":{"citation":"Opera omnia 762.5-6","label":"762.5 to 762.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/762.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/762.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 764","label":"764","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/764","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/764"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}