{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 766","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 766","ref":"766","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/766","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/766.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Oonqoia in DDSUND IDI DUNI Id est, Quod paradisus & flumina cum singulis rebus, quas cernis in opere Bresith, omnia iuxta formas intellectuales & supernas sunt disposita, id ita sentio etiam cum auro de Heuila bdellio ac onychino, caeterisque infiniti precij gem mis. Eodem modo & eadem forma duplicem gehenam, scilicet duos tartaros esse deputatos, ijdem Cabalistae asseuerant, superioris & inferioris mundi, ad torquendum nociua corpora in tempore, ac animas prauas in aeternitate. Nome eis commune inditum est Npηs Id est, Arka, hic est tartareae poenae locus, qui praeter cętera, septem immaniora durissimarum poenarum receptacum la, criminum reis iusto Dei iudicio destinata comprehendit. Sicut Cabalista ille in Horto nucis uolumine secundo de septem habitaculis inferorum tractat his uerbis nin Dboya ab κοs γann γνθy in n-3 υ Sepne Npan Nn θημθη θθνοτι ὥρτονη τν νοῦ κὰν ὕθηνα ὑρίθ γλ bys γήτηκῃ γτι υνων νn οτ ἡπαθυ τνα νι ὅ ἐn id est, Duae species Gehenam sunt, superior & inferior, una ad corpus in mundo isto, una ad animam in mundo uenturo post istum, & locus comprehendens omnia haec, est uocatus Arka, quoniam in eo sunt, Gehenam, & portae mortis, & puteus interitus, & lutu fęcis, & perditio, & fouea, hucusque Ioseph Castiliensis. Iam haec uincula, hic carcer, hae compedes, hęc ser uitus, haec captiuitas peccata noxiorum manent, tam corporum in mundo praesenti quàm animarum in mundo futuro, ut iustos aequa comitentur uirtutum praemia, & iniquos debita sequantur uitiorum tormenta. Quid nam aliud debetur rectis quam uita & honor? quid aliud prauis quam mors & horror? Nec id usque adeo temporaliter intelligendum est, sed ut Cabalistae uolunt etiam intellectualiter, sic enim scribunt, jnnrα ήθνρου φνρνητ m vούρ οnνnα γόνρου ὑυτι ονmι ὑνγ Id est, lusti etiam in morte sua dicuntur uiuentes, & maligni etiam in uita sua dicuntur mortui. Quo peritis in Cabala non erit obscura Dei sententia, In die qua comederis ex eo, morte morieris, uidelicet non corporali sed spirituali. Nam uixit Adam post esum uetitum ultra nongentos annos, in momento tamen ipso mox atque legem transgressus erat, morte moriebatur. In peccato, inquam, suo, toti humano generi & prolis futurae propagationi aeternis inferorum habitaculis destinatae sontico nimis & contagioso. Quousque Dei placito ueniret Messiha ille redemptor, qui hominem in paradisum reduceret non terrestrem sed coelestem, & uitam liberis redderet quàm parens amiserat, aeternam non temporalem, animae non corporis, illam ipsam Dei familiaritatem & iucundissimum diuinitatis aspectum, omni uoluptate plenissimum. In hunc omnes ueri Cabalistae non sophistici totam suam fiduciam figunt atque locant, in hunc omnia sanctarum scripturarum salutaria uaticinia retorquent.","prev":{"citation":"Opera omnia 765","label":"765","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/765"},"next":{"citation":"Opera omnia 767.1-4","label":"767.1 to 767.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/767.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/767.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}