{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 770","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 770","ref":"770","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/770","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/770.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"Sed iuxta Cabalistas unum hoc nomen ineffabile nun audistis quam sit proprium Messihae, quod integrabit & perficiet nomen eius substantiuum, docent enim credi oportere hoc esse nomen suum integrale, quod piesancteque integratur in miserationibus, cui nemo Thalmudista inficiator subrepit, cum dixerit magnus ille Magister in Thalmud commemorato in loco, quod nomen Messihę ueniet appellandum consimiliter Hannina, id est, misericordia, citando uersum Hieremiae 16. quem tamen licenter ac improprie Romani sic legunt, qui non dabunt uobis requiem. Sed ea non est etymologica interpretatio. Ita enim rectius me iudicelegatur, quod non da bo ad uos misericordiam. Hoc lonathan Chaldęus traduxit vam id est, miserationes, ut qui secundum Thalmudistas dicere uellet, quod uobis ambulantibus in prauitate cordis, ut Deum non audiatis non erit Messiha qui nominatur miserationes, quo clare innnotescit oniana Id est, in miserationibus de medio i, h, u, h, nomen fore proprium saluatoris Messihae, cuius & dignitas & officium tametsi rigore ac seueritate constet, iuxta regis Da uid uaticinium absque ullius controuersia de ipso Messiha expressum, Iudi cabit populum tuum, inquit, in iustitia, & pauperes tuos in iudicio, tamen quoniamiudicium, id est, onvr secundum omnes Cabalistas cum iustitia etiam admittit clementiam. Sic enim legitur in Portae lucis capite 4. non vgῃ 717 gn UnDn 1 Id est, Quod iudicium est partim rigor, & partim clementia, quibus modis primi lapsus reconciliatio per iteratam unionem, & nouam quandam populi cum Deo desponsationem fu tura est, ut Hosea praedixit, Sponsabo te mihi in iustitia & iudicio, in mise ricordia & in miserationibus, ubi ponitur orianaa Nequis igitur putet il lum ipsum Messihae aduentum ex aliqua iuris necessitate ac non potius de gratia mera & dono Dei liberalissimo esse destinatum, recte imponetur huic saluatori nomen clementiae inclytum, quod ex omnibus literis tam uocalibus quam consonante solam misericordiam & praeterea nihil aliud significantibus erit compositum. Idque fore conijcimus per sanctas quatuor literas, quibus tanquam notis & symbolis ineffabile depingitur, & per Sin consonantem quo nomen ineffabile nominatur. Tritu enim in Cababa est quod haec nota Sin exponitur v per Notariacon Κp m ου Id est, Nomen tetragrammaton uocatum, hoc est, prolatum. Nullae autem sunt literae aliae quibus sola nude misericordia designatur, nisi hae quinque i, h,u, h, & consona Sin, i,s. De uocalibus quatuor in libro Portarum iusticiae sicle gitur unan nnm οὔσ ττ Κγν τ ὰ θνη ήκῦ τιο τινι Id est, Et hoc est mysterium quod dixeruut Magistri Nostri quorum memo ria sit in pace, quod ecce quatriliterum, inquit Micha, i, h, u, h, egredietur de loco suo, egredietur per proprietatem miserationum. De consonante autem Sin, uniuersi Cabalistae qui non sunt nescij in Cabalistica Nαν Sin literam totius in se complexus quatriliteri ex Arithmetica proportione rationem continere, haud inficias ibunt, eandem quoque ab ea possideri proprietatem clementiae ac misericordiae.","prev":{"citation":"Opera omnia 769.5-6","label":"769.5 to 769.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/769.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/769.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 771","label":"PNV NI DUNINN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/771","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/771"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}