{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 774","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 774","ref":"774","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/774","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/774","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/774.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Et hitres unus est spiritus, quia unus est Deus, ut in libro letzira de creatione legimus his uerbis, non bU E DNI, id est, Vnus spiritus Deus uiuens, benedictus ipse, & benedictum nomen eius, qui uiuit insecula, uox & spiritus et uerbum, & hoc est, Spiritus sanctus, duo spiritus ex spiritu. Haec Abraham pater noster. Et iuxtaid quod Rab hamai in libro vvvm despeculationescri psit. Hi tres qui sunt unum, inter seproportionem habent, ut nam id est, Vnus, uniens, unitum. Quin & paulo superius idem ait orHOVNYON T, id est, Et sunt principium & medium & finis, & haec sunt unus punctus, & est bon qrut, id est, Dominus uniuersi. Sic in uolumine citato. Mundus itaque ille tertius incomparabiliter summus ex istis tribus, quae sunt unum constitutus, quasi ex summa essentia, potentia & operatione, in aeternum & ultra extenditur, nec concauus, nec conuexus, nec carinatus, nec superficiem habens. Nam ut scribit Azariel in libro pri dem allegato sanctitatis nonvn b0 ijone N nbri. b2. JWNT NVVI, id est, Hic est primus absque initio, & hic est ultimus absque termino, sane quo ne cogitatus quidem nostri pertingere possunt. & nominatur Ensophid est, infinitudo, quae est summa quaedam res secundum se incomprehensibilis & ineffabilis, in remotissimo suae diuinitatis retrocessu, & in fontani luminis inaccessibili abysso se retrahens & contegens, ut sic nihil intelligatur ex ea procedere, quasi absolutissima Deitas per ocium om nimoda sui in se ipsa clausione immanens nuda sine ueste ac absque ullo circumstantiarum amictu, nec sui profusa, nec splendoris sui dilatata indiscriminatim ens & non ens, & omnia quae rationi nostrae uidentur inter se contraria & contradictoria, ut segregata & libera unitas simplicissime implicans, sic enim legitur in libro de fide & expiatione, ν2 γb ηήλη* w N NN JNTNV WTI WN NIII PNTIW DI id est, Iam dixi tibi quòd producens ens de non ente nullius eget, & quod ens est in non ente, quo ad rem non entis, & non ens est in ente, quo ad rem entis. Et infra. Quo di scas, quod non ens est ens, & ens est non ens, ita illic scriptum legitur. Istud autem omnem nostrum intellectum transcendit, qui nequit contradictoria in suo principio combinare uia rationis, quoniam per ea quae nobis ab ipsa natura manifesta fiunt ambulamus, quae longe ab hac infinita uirtute cadens ipsa contradictoria per infinitum distantia connectere simul nequit, ut quidam Germanorum philosophissimus archissamen dialis annos paulo ante quinquaginta & duos posteritati acceptum reliquit. Temporalium igitur curarum grauamine semoto, & anilium disputationum sophismatibus contemptis, felix Cabalista per Cabalam, id est recepti & crediti semitiam tenebras erumpit, & prosilit in splendorem, quo attingit lumen, & sic à lu mine migrat inlucem, & per lucem quantum humana potest capere natura, illud uerum luminare comprehendit sub modo entis, non autem non en tis, nisi fiat hoc per omnium abstractionem, quaecunque non sunt principium absolutè primum.","prev":{"citation":"Opera omnia 773","label":"PNV NI DUNINN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/773","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/773"},"next":{"citation":"Opera omnia 775","label":"PNV NI DUNINN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/775","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/775"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}