{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 780","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 780","ref":"780","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/780","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/780","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/780.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"nec sensus praebuit hypo stasim, nec intellectus disciplinam, summa enim sunt, & quorum causa nequeat adaequata reperiri, à quorum cognitione disertissimus sectae peripateticę Theophrastus scientiae abstulit facultatem, sic enim in suis supernaturalibus scripsit. Μεχρι μὲν οὖν τινος δυνάμεθα δι αἰτίου θεωρεῖν, ἀρχὰς ἀπὸ τῶν αἰσθήσεων λαμβάνοντες, ὅταν δὲ ἐπʼ αὐτὰ τὰἄκρα καὶ πρῶτα μεταβαίνωμὲν, οὐκ ετι δυνάμεθα. εἴτε δα τὸ μὴ ἔχειν αἰτίαν, εἴτε δὰ τὴν ἡμετέραν ἀσθενειαν, id est, Vsque ad aliquid quidem possumus per causam speculari, principia à sensibus sumentes, quando aut ad ipsa extrema & prima transierimus, non amplius possumus, siue propterea quod non habemus causam: seu propter nostram infirmitatem. De supernis enim & diuinis, quibus nihil est prius, undenam quaeso posset demonstrationis aliquod medium sumi? Quare Plato ait in Timaeo, quod illa explicare plus est quam nostrae uires sufficiant, credi autem ijs iubet, qui ante dixerunt, quanquam nulla demonstrationis necessitate loquantur. Hęc ipsa Platonis uerba & ueri sapientis mandata ego tanti existimo, ut ea oraculi mecum loco duxerim habenda. Et si ulla Cabalae rata & stata fundamenta sunt, haec sunt. Quapropter acerrimum diuinae cognitionis mera & nuda fide constantis, hostem & insidiatorem arbitror, logicum esse syllogismum, qui Theosophi starum ausu atque usu, Deum & angelos, mentesque beatas & simplicissimas ul tra mundani seculi uirtutes, & omne simul aeternitatis agmen, & quicquid est usquam historiarum derebus supernaturalibus, id totum humanae mortalitati subijciat rationis discursu inueniendum, probandum, dirigendum. Perinde atque illas tam illustres substantias in Tullianum aliquod includere conetur. Hoc nimirum est louem uincire uelle, ac salice uiminea, aut resti nautica ligare. Quod ne Thetis quidem authore Homero permit teret, aut Centimanus Briareus ille aegęon. Quo magis contentiosos theo logistas & nugiuendos sophistas iudicabo coelitum & supercoelestium expugnatores non minus esse quam Aloidas geminos immania corpora, ut ait Virgilius: Qui manibus magnum rescindere coelum aggressi. Haud secus atque Sinaaritas ac Bahylonios olim filios Adam, hoc est, ex humana imbecillitate quam inse non agnouerunt prognatos, turrim altissimam exaedificantes, cuius culmen pertingeret usque ad coelum, primores b2 ba id est, confusionis authores. Vnde Babel, quam uos Babylona dicitis, nec alterum alterius linguam intelligentes. Per hos enim garrulos syllo gistas in rebus credendis pietas erga diuinorum uniuersitatem omnis amittitur, atque uincendi studio fraternum odium concitatur, uenaticos canes ad seditionem paratissimos, summae contemplationis uenenum orbe toto expellendum.","prev":{"citation":"Opera omnia 779.6","label":"IOANNIS REVCH","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/779.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/779.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 781.1-4","label":"781.1 to 781.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/781.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/781.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}