{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 784.5-6","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 784.5-6","ref":"784.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/784.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/784.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/784.5.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Ipsae autem causae causatis abstractae sunt, & supernè resident iuxta cuiusque principatus rationem. Quo captiosius aliquorum ex uestris retiaculum & fallacius dogma est, in rebus sola fide reuelata constantibus, syllogismorum proprietate nedum utendum, uerum etiam pari dignitate credendum esse quicquid ex sacris oraculis per syllogisticum artificium sequitur, acbona formali necessaria, logicaque consequentia infertur. Nihil enim tam distat quàm esse diuinitus reuelatum & humanitus inuentum. Vnde in mera fide purè credibilium, credere & scire sunt maximè disparata, ubi nunquam conclusio syllogismi fore potest euidentior ex praemissis, etiam si praemissis euidentia certa misceantur, tamen semper conclusio, partem sequitur infirmiorem. Rectè igi tur uel hoc affirmamus, quod in eodem subiecto & respectu eiusdem ueritatis, non potest simul stare habitus fidei acquisitae, & habitus scientiae per demonstrationem genitae. Qui ergo contradicit sacris oraculis, is execrabiliter contradicit fidei. At uero, qui alicui conclusioni, humano ingenio, subtilibus inuentiunculis, Aristotelicis technis, Eleaticaque disciplina, cuius author fuit Zenon τῆς ἐριστιτῆς φιλοσοφίας ἀχηγός, ut Galenus ait, siue Chrysippi tendiculis, aut Sophistarum syllogismis ex Sacrorum oraculorum re uelatis collectae atque illatę, contradicit, is iam non fidei contradicit, sed scien tiae humanae repugnat: non diuinam illuminationem, sed mortalem industriam abnuens haud execrabiliter, sed erranter fortè, aut quandoque perspi caciter, non autem turpiter. Quonam modo igitur affirmare quis ausit?","prev":{"citation":"Opera omnia 784.1-4","label":"784.1 to 784.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/784.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/784.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 785","label":"IOANNIS REVCH","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/785","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/785"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}