{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 786","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 786","ref":"786","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/786","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/786","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/786.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"De episcopis loquitur hic, ecclesiam uniuer salem spiritu diuino agitatam repraesentantibus, non de quorumlibet quam tumcunque polyphemorum heteroclitis sine cerebro capitibus. Abeant igitur in officinam suam mistiones syllogismorum de esse, de necessario, & de contingenti, aut si qua sint alia logicę curiositatis possibilia seu impossibilia. Nulla enim est orationis fideliter creditae ad necessariam propositionem aequa comparatio, cum necessaria possit esse dubitabilis, reuelata uerò nihil sit euidentius. Ne igitur occupent eiuscemodi mistiones adyta sacrorum, ne molestent hierophantas, quinimmo secedant, si aliquid posse uelint, ad artes sellularias, aut naturas cementarias, aut supputationes mathematicas, ne transeant limites, ne attingant τὴν ἀδίδακτον καὶ κρυφίαν μυστηρίων συμβόλων πὰ ράδωσιν. Recta, inquit Philolaus, incedis amice ad Pythagorae profecto uiri diuiniore doctrina imbuti obscuras latebras, nullis humani ingenij argutiolis peruestigandas, quae nobis ambigendi formidinem magis incutiunt quàm generent adhaerendi firmitatem. Non enim poterit diuinorum tantus splendor per tam tenues & aniles sophismatum rimulas tam strictim à nostris noctuinis oculis cerni. Sed opus erit amplissimis cogitandi & credendi uiribus, maximeque, ut ait Terentius, fide & taciturnitate. Quo motus Pythagoras, omnibus disciplinis toto orbe haustis primus philoso phiae creditor, nil prius, ut scripsit Apuleius, discipulos suos docuit quam tacere. Nam hoc erat primum contemplatiuae sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitare dediscere. Perinde atque tam augustę maiestatis Pythagorica sublimitas multò esset dignior, quam quod pueriliter iactatis gerris loqui tando & garriendo comprehendi posset. Satis uerò nobis patet ex ijs quę è Simone accepimus, etiam Pythagoram sicut caetera Cabalistarum, ita hoc quoque genus doctrinae in Graeciam attulisse, scilicet, quod de quaestione altissima discipulus interrogaturus taceat. Interrogatus uerò solùm respondeat ἀυτὸς ἔφα, Ipse dixit: Sic Cabalistae respondent onmar vnns, id est, Dixerunt sapientes. Et Christiani quoque suis dicunt πίστευσον, id est, Crede, Tum Marranus. Fortasse nos taxas Philolae, quibus id & Imperator Iulianus improperauit, dicens, ὕμων ἡ ἀλογία καὶ ἡ ἀγροιτία, καὶ οὐδὲν ὑπὲρ τὸ, τῆς πίσευσον ὑμετέρας ἐστι σοφίας, id est, Vestrum irrationalitas & rusticitas, & nihil ultra ipsum crede, uestrae est sapientiae. Cui conuitio Nazianzenus in prima inuectiua prudenter occurtit, quod pariter hoc Pythagoreis sit primum & maximum disciplinae fundamentum, tacere, deinde nullam dictis exhibere rationem nisi αὐτὸς ἔφα, quapropter is iniquè nos redarguat, quippe εἰς ταυ τὸν εἴκοντος τοῦ, ἀυπὸς ἔφα, τῷ, περ ἡμῖν πίστευσον, ἐν ἄλλαις συλλαβαῖς τε κῥήμασι id est, In idem cedente isto, ipse dixit, & apud nos crede, licet alijs syllabis & uerbis, ita Nazianzenus. Habemus nunc memoriter eorum qui prae quibusque caeteris sacra diligentius tractauerunt unanimem discendi morem uidelicet Cabalistarum γvαυ, Pythagoreorum ἔφα, Christiano rum πίσευσον. Caeterum quicquid aliorum est, diuinum non est. Equidem antè multò cogitauitantum, Philolaus ait, ea omnia ex Hebraeorum fluxisse Cabala iam certo certius scio, clarè nanque uideo, quęcunque Simon nobis ostenderit philosophię Italicae, hoc est, Pythagoricis adamussim quadrare, ut haud ab re iudicauero Cabalistarum & Pythagoristarum inter se cuncta eiusdem esse farinae.","prev":{"citation":"Opera omnia 785","label":"IOANNIS REVCH","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/785","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/785"},"next":{"citation":"Opera omnia 787","label":"IOANNIS REVCH","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/787","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/787"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}