{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 791","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 791","ref":"791","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/791","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/791","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/791.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Quare hoc ipso intellexit Pythagoras omnium quoddam rerum principium esse, quod Tetractyn nominauit. Nam tetras Graecè, quaternitas est, & actys, formalesolis, siue radius, ex quali formalitate licet iam supersubstantiali, meus ipse unum illustrè nomen constituit quaternitatis, ueluti quatuor inter se forma liter distinctorum. Vtque sacrum à prophano segregaret, optima ratione no men sanctum per ypsilon scripsit, cum ἀκτίς, uulgo per iota scribi consueuerit. Adhuc autem & ipse quoque Tetractyn, ut Deum aliquem hoc loco excellenter in genere masculino protulit, quo more Latini ueteres Cupidinem aut Venerem masculinè pronunciarunt, cum aliàs instrumentalem quaternitudinis numerum ipsam Tetractyn genere foeminino eloquantur. Deum autem se illum ostendere uoluit per quem ipse iurauit, μὰ τὸν τετρακτὺν, quo nihil haberi debeat ueneratione dignius. Nam ut Ari stoteles ait ὄρκος τὸ τιμιώτατὸν ἐστιν, id est, Iuramenrum est honorabilissimum. Ego sanè hoc in loco Hierocli non astipulabor, qui aurea carmina Pythagoram ipsum conscripsisse opinor. Atqui pariter optarem propter mirificę sanctitatis reuerentiam, quod Tetractys Romana lingua non qua ternarius nec quaternitas, sed uoce mutata quaternario aut quaternitudo nominaretur, qualeapud nos Christianos obseruatis, sacrum à prophani uul gi usu secernentes, cum enim à ter ternus & ternitas populariter legi debeat, uos sacrosanctam hypostasin alterato uocabulo trinitatem appellatis, quasi tri um unitatem, scilicet enim literam ab ipso uno propter unitatem singulorum naturam mutuantes. Sed ut receptui canam, omnium rerum, inquam una quaedam summa res est Tetractys, Pythagoricum principium. Tum Marranus, bellissimum recordor ab hoc exemplo Philolae illud quatuor literarum charagma, in quo uniuersa generis humani salus praesto sit. Quod nobis Simon tanta scripturarum ubertate confirmauit, ubi profectò mihi Iudaeorum Tetragrammaton, ac potius ipsas quatuor literas, ex quibus nomen Saluatoris componatur, non malè uisus est Pythagoras in Tetractyn Graecum symbolum commutasse. Mox tum. Ego uero, inquit Philolaus, illo Tetragrammato & illa salute, ad quam totum pene genus humanum reduxit Simon, planè nondum satiatus discessi, quare cum ad eum rediero, de istis rebus, si uolet, ampliora quaeram, praesertim de illo ho mine, qui salutem singulis quibusque nobis allaturus sit, tanquam uniuersorum rex unctus, ideoque Messiha dictus.","prev":{"citation":"Opera omnia 790","label":"790","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/790","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/790"},"next":{"citation":"Opera omnia 792.1-4","label":"792.1 to 792.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}