{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 793","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 793","ref":"793","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/793","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/793","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/793.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Quae si memineris à Simone sic esse proposita, quanquam per ambagens, mea quidem sententia non dubitabis, nec illos tuos saluatores, nec etiam Iudaeor u quosdam, de quibus uiginti qua tuor Biblia saepe honorificam fecere mentionem, in tanta unquam fuisse dignitate constitutos, ut generi humano sal utem uniuersalem afferre potuissent, per quam homines in omni orbis terrarum spacio quot quot essent, sempi terno aeuo laetè frui, & cum Deo post lapsum redire ualerent in gratiam. Quid enim de tuo Esculapio complures senserint alij, tu uideris, qui asserunt illum meretricio incestu natu ex Coronide uenusta muliercula, de qua canitur: Pulchrior in tota quam Larissaea Coronis non fuit aemonia, & eam saepe in templo Appollinis subegerint atque compresserint sacerdotes, qui adulterinis complexibus à se genitu Eusculapium, finxerunt Dei filium esse isto loco cul ti. Apis autem Aegyptius, qui artem medicinae primus Graeciae intulit tam insignis eo seculo templarius, ut etiam mortuus in templis pro Deo colere tur, singulari erga sacerdotes Apollinis fauore ductus, infantem suscepit alemdum & instituendum, quem discipulo quondam suo Chironi Centauro deinde commendauit medico peritissimo, ut artem curandi tuendique corporis in Eusculapium transfunderet. Quo facto, in uirum euasit Eusculapius & fama & opibus magnum. Auaritia uero tum instigatus, et cupiditatehonoris diuer sas mundi regiones ad pecunias arte medica corradendas peragrauit. Iamque diuitijs plurimum abundans, et fama ingenti praeditus, stultè se Deu nominauit, promittens non solum aegrotis sanitatem, uerumetiam mortuis denuo uitam, super quo loui superbiae suae poenas dedit, nam fulmine ictus perijt. Sic enim Pythagoreus Pindarus Pythionicarum tertio super Eusculapio cecinit, χερσὶ δἄρα κρονίαν ῥίψας δὲ ἀμφοῖν, ἀμπνοὰν στέρνων καθεῖλεν ὡκέως, αἱθων δὲ κεραυνὸς ἐνέ σκίψε μόρον, id est, Manibus ergo Iupiter proijciens ambabus, respirationem praecordiorum desumpsit subito, ardens autem fulmen inflixit mortem. In hanc sententiam Apollo querulus super Eusculapij filij morte Euripidi fin gitur. Ζεὺς γαρ κατακτὰς παῖδα τὸν ἐμὸν αἴτιος ἀσκληπιὸν στέρνοισιν ἐμβάλλων φλόγα. Quare nisi planè in diuinis plumbei sumus hominem tam alienum a dignitate, saluatorem esse humani generis non putabimus, & ne in uniuerso quidem sanatorem, qui opem non alibi, quàm in Pergamum, & loniam, & Taranta, & Romam, & Con, & aegas, ac in eas circa regiones contulit. Nimio tu uictus amore tuorum Marrane, Philolaus inquit, plusquam ueritate, om nes homines minoris aestimas, immo quamminimi censes, qui non Galilaei sunt. Peruersus hic mos est mea sententia, sit uenia uerbo. non modo laudem XX alienis alienis non admittere, sed & uituperare, nec tibi. ut uideo, satis fuerit tuique similibus, optimos uiros suo seculo uirture claros, quos antiquitas ob egre gia facta in deos retulit, non esse deos contendere, nisi et se diabolos tartare os feceris. Ita Lactantium tuum hoc in loco imitatus, qui decimo capitelibri primi ad Constantinum Imperatorem, sic scripsit.","prev":{"citation":"Opera omnia 792.5","label":"792.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 794.1-5","label":"794.1 to 794.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/794.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/794.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}