{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 795","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 795","ref":"795","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/795","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/795","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/795.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Tum Marranus, Dicerem, inquit, aliorum de illo existimationem, nisi tu prius eiuscemodi tulisses ęgrè, breuique ostenderem fuisse hominem, ut nos sumus, uel paulò indigniorem, licet Proeti Agenorisque prosapia nobilem. Siquidem ex Agenore Proe tus erat, Agenoris autem Belus frater, quo natus est Aegyptus, quo Lynce us, quo Abas, quo Danae, cuius fuit Perseus, cuius Alcaeus, cuius Amphytrio, cuius ut putabatur Hercules, quem tamen reuera louis aiunt, id est, adulteri cuiusdam fuisse filium. Nam ex Alchmena Iphidus Amphytroni & Hercules loui uno partu, si famae creditur, editi sunt in lucem. Her cules uero incensus ioni sacro perijt, quoniam Deianirae uxoris attentatam pudicitiam in Nanum Centaurum iaculo uindicauit, quam ipse in lole captiua puella non e hibuit, per quam iniquè suspitionem adulterij solam ultus, qui ex adulterio conceptus, adulterium pariter ipse commisit, in caeteros nescio quàm iustus, in seipsum certè iniustissimus. Tu ne talem mundi saluatorem fore credas Philolae, qualis fuit Hercules, aut qualis Esculapi us, si non aliam ob rem, uel ob id saltem, quod uterque turpi nota decesserit, nam ut de ambobus apud Lucianum in ecclesia deorum Momus ait ἔτι τάσῃμβα ἔχουσι τοῦ πυρὸς, id est, a dhuc signa tenent ignis, quod exusti ambo sunt. Curtium & Decios magnanimitatis laudant alij, ego imprudentiae accuso. Quid quod aliqui blanditijs et adulationibus ducti, aut ui à tyrannis coacti eum saluatoris nomine ornarunt, qui non modo illos non sanauit, nec seruauit, sed prorsus deuastauit ac perdidit, ut Siculi Verrem publica statua in Syracusis inscripserunt σωτῆρα, id est, qui salutem dedit, Ciceronis testimonio in accusatione quarta Verrinarum. Sed nihil ad hunc locum, ubi de uera hominum saluteagitur, quam illi non praestiterunt, uera nanque salus est, sempiterna permanentia, quae in Deo est, & à Deo tribuitur: ut in libro de mundo ad Alexandrum scripsit Aristoteles, Ex Deo, inquit & per Deum nobis omnia consistunt, nullaque natura per se sufficiens est, carens illa, quae ex eo est salute. Deinde adiungit τῆ δὲ οὐσία, σωτὴρ μὲν γαρ ὅντως ἀπάντων ἐστὶν, id est, Ipsa quidem essentia, saluator etenim enter seu essentialiter uniuersorum est Deus. Vnde in libro xiiij. postnaturalia rursum sic ait Aristoteles, δαύμαστὸν δʼ εἰ τῷ πρώτῳ καὶ αἰδίω καὶ αὐπτερκεστάτω τοῦ τʼ αὐτὸ τὸπρῶτον ἐχ ὡς ἀγαθὸν ὑπάρχει τὸ ἄνταρκες καὶ ἤ σωτηρία, id est, Mirum, si primo & sempiterno, & sibi sufficientissimo hoc idem primum non ut bonum inest, ipsum sufficiens et ipsa salus. Per quod monemur, ueram nobis salutem in primo sempiterno, & sufficientissimo bono, qui est Deus Optimus Maximus constare, nec aliunde quaerendam.","prev":{"citation":"Opera omnia 794.6","label":"794.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/794.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/794.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 796","label":"796","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/796","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/796"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}