{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 796","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 796","ref":"796","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/796","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/796","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/796.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"Solus enim ille summus mundi opifex & rector de supereminentis liberalitatis clementissima uoluntate corruptibi libus dare potest incorruptionem, & tempore subiectis aeternitatem, & in solubilem transitorijs permanentiam, quorum tamen propria natura est, ut orta occidant, & aucta senescant. Sic enim in Timaeo Platonis loquitur Deus, quae à me facta, indissolubilia sunt, me uolente, alioqui ligatum quidem omne, dissolubile est. Ecce non tantum peripateticis, sed etiam Platone ipso & Platonicis testatum recipimus, sola Dei uoluntate permanentis am concedi rebus quibuslibet pro captu suo, & hęc est uera salus. Nam saluari dicimus, à laesione seruari, ut res tranquillè permaneant. Quod unani mi consensu Graecorum quondam magnifici & ornatissimi legati, anno à natiuitate IESV, M. CCCC. XXXVIII. uniuersali Concilio Basiliensi illustri quadam & dissertissima oratione exposuerunt, his uerbis dicentes. Τὸ γὰρ σωθῆναι καὶ σώζεσαι καὶ ἡ σωπηρία ἀπλῶς οὐδὲν ἄλλο παρὰ τοῖς ἔλλησι καὶ τῆ ἡμετέρα βούλεται γλώπτη, ἱἰ τὸ διιαμγύοιν καὶ ἔτ, id est, Ipsum autem saluare & saluari & ipsa salus simpliciter nihil aliud apud Graecos & in noßra uult lingua, quam per manere & esse. Homines igitur, qui de sui natura vbrti sunt obnoxij, ut cessent esse, cum ita se Dei conformant uoluntati, ut futuri sint immortales, & bea to aeuo fruantur, rectè dicuntur salutem consequuti, & qui eis illam largitur immortalitatis beatitudinem, is rectè dicitur saluator, quòd uocabulum usu cepit Ciceronis posteritas antea inauditum, ut nunc Saluator latinè dici queat. Sanè omnis alia impropriè ac imaginariè nominatur salus. quid enim? quod animanti bruto medicus hodie confert sanitatem, & illud perendie relabitur in pestem, moriturque nunquam rediturum, num ea uocabitur salus? Quid illud quòd flori marcescenti hortulans opitulatur, qui flos postridiecasurus sit, & in puluerem conterendus, num haec tridua conseruatio rei prorsus inconstantis salus nominanda est? Sic Hercules Thassios semel adiuuit, quo salutem illis dedisse dicitur, qui pòst saepe inte rierunt, & hodie nihil eorum nisi nomen extat. Ptolemaeus Aegyptum ser uauit, tot postea bellis & incursionibus hostium deuastatam. Sic Decij Ro mam liberauerunt, attamen sequenti subuersione, atque incendio dirutam. Imperfecta, crede mihi, salus est omnis, quae tempore frangitur: perfecta est, quae caducum ęternat, ut de Helena morte sublata in Euripidis Oreste Apollo docuit, cum sic ait, ἡ δʼ ἐστιν. ἢν ὀράτʼ ἐν ἀἰθέρος πτοχαῖς σεσωμγύρ τε, κὶ οῦ θανοῦσα πρὸς σέθεν. ἐγῶνιν ἐρέσωσα, id est, Ista est quàm cernitis in aetheris conuexitatibus, saluata quidem, & non mortua iuxta te, ego eam saluaui. Vtque non simus ignari salutem illam non ab Apolline, nec à Dijs alijs, nisi ta quàm mediatoribus prodijsse, quin uerius à summo Deo, cuipopriam ipsa seinsigni uirtute dicauit, tum ita subiungit, Zὴνὸς γαρ οὔσαν, ζῶν νιν ἄφθισον χριὼν, id est, louis enim existentem, uiuere eam incorruptibilem decebat.","prev":{"citation":"Opera omnia 795","label":"795","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/795","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/795"},"next":{"citation":"Opera omnia 797","label":"797","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/797","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/797"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}