{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 80-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 80-2","ref":"80-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/80-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/80-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"intestina, spiritum, & Sibyllani. 8 Verum est, quod non perturbatum, non determinatum, non coloratum, non figuratum, non concussum, nudum, perspicuum, à se ipso compraehensibile, intransmutabile bonum ac penitus incorporeum. 9 Decem intra unumquemque sunt ultores, ignorantia, tristitia, inconstan tia, cupiditas, iniustitia, luxuries, inuidia, fraus, ira, malitia. 10 Decem ultores, de quibus dixit secundum Mercurium praecedens conclusio, uidebit profundus contemplator correspondere malae coordinationi denariae in Cabala, & praefectis illius, de quibus ego in Cabalisticis conclusionibus nihil posui, quia est secretum. Conclusiones Cabalisticae, numero XLVII. secundum secretam doctrinam sapientum Hebręorum Cabalistarum, quorum memoria sit semper in bonum. Sicut homo & sacerdos inferior sacrificat Deo animas animalium irrationalium, ita Michaël sacerdos superior sacrificat animas animalium rationalium. 2 Nouem sunt angelorum hierarchiae, quarum nomina Cherubim, Se raphim, Hasmalim, Hagot. Aralim, Tarsisim, Ophanim, Thephsraim, Isim. 3 Quamuis nomen ineffabile sit proprietas clementiae, negandum tamen non est quin contineat proprietatem iudicij. Peccatum Adae fuit truncatio regni à caeteris plantis. Cum arbore scientiae boni & mali, in qua peccauit primus homo, creauit Deus seculum. Magnus Aquilo fons est animarum omnium simpliciter, sicut alij dies quarundam & non omnium. Cum dicit Salomon in oratione sua in libro regum. Exaudi ò coelum.","prev":{"citation":"Opera omnia 80","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/80"},"next":{"citation":"Opera omnia 81","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/81"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}