{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 800","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 800","ref":"800","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/800","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/800","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/800.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Sin autem iniustus & scelerosus in peccatis insanabilibus & mortalibus decesserit homo, tunc animam eius omnem suum reatum uarijs diluere poenis docuit, easque poenas pro magnitudine criminum magis atque minus fore duras & durabiles, quibus delegata sint loca haec naturae inferiora, & corpora tum imaginaria seu figuralia, tum quandoque uera, non quae informet ut essentialis portio, sed quae inquilini more, poenarum sustinendarum causa inhabitet, aut per indistantiam localem assistat, uelut motrix intrinseca mobili, uel circa quae cruciati bus subiecto torqueatur, ut Tityus circa uultures, & Ixion ad serpentum rotas, & Tantalus in flumine, & Sisyphus apud saxum, & Prometheus cum aquilis. Quandoquidem daemon tartareus potest corripere ac obsidere corpus, cur non anima turpis ad inferorum poenas damnata, uel uerum cuiuscunque speciei corpus ingrederetur Dei dispensatione, uel aerem induta, ostentaret quamlibet aspectibus nostris formam, ut Dido moritura Aeneam alloquitur, Sequar atris ignibus ardens. Et Plinius iunior rem scribit creditam, de domo quam Athenodorus Tarsensis philosopus coemerat, eam fuisse importuno strepitu infamen, quòd ibi simulachrum horridi senis aspiciebatur. Et quotidie nostra quoque aetate similia occurrunt terriculamenta, modo tenuioribus, modo crassioribus exuuijs. Nm uariae illudunt species atque ora ferarum, fiet enim subitò sus horridus atraque tigris, squamosusque draco & fulua ceruice leęna, aut acrem flammae sonitu dabit, omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram, fluuiumque liquentem. Haec sanè corpora uocamus phantastica, hoc est, apparatiua, quę assume re possint tam animae hominum solutae quam daemones, ut de Lamia nouimus Menippi Licij procace proca in pulchram mulierem apud Corinthum conuer sa, quam Apollonius Tyaneus publicè deprehenditlemurem esse, ut denique senex ille pannosus & mendicus Ephesijs quondam causa pestilitatis, hoc genere metamorphoseos notatur, quem lapidibus obrutum aiunt uisum esse canem quasi Molossum. De utrisque scripsit Philostratus secundus in libro de uita Apollonij quarto. Eius autem quod Pythagoras dixisse fertur, se quondam Euphorbum fuisse alia ratio est, non enim talem dicen di morem ipse primus instituit, sed longè prius in populari consuetudineapud uetustissimos usupatum fuit, qua esset quisque uirtute aut uitio praeditus, alteri assimilaretur, qui eminenter eadem conditione olim fuisset, uirum enim quem libuisset robore praestantissimum dixerunt esse Herculem. Ita Varro Rusticellus, inquit Hercules appellatus mulum suum tollebat. Et Numenius Pythagoricus apertè scribit, nihil aliud esse Plato nem quam Moysen Attica lingua loquentem. Saepe quoque Cicero dictus est lati nus Demosthenes esse, omnes à uirtutum & operum paritate ac similitudine morum, non autem ob unius substantiae communionem, ita Litanus Plauti seruus Argyrippum dixit esse Solonem qui pariter leges conscri bat, deillo in Asinaria sic ait, Nunc etenim est negociosus interdius, uideli cet Solon est, leges ut conscribat. Ista Plauti uerba inolitam priscorum loquendi consuetudinem indicant, ut hunc hominem, dixerint illum esse quen dam, qui fuerit natura, ingenio, moribus, affectione & opere similior.","prev":{"citation":"Opera omnia 799","label":"799","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/799","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/799"},"next":{"citation":"Opera omnia 801","label":"801","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/801","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/801"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}