{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 801","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 801","ref":"801","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/801","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/801","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/801.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Vnde Romani solebant hui cadagio particulam, alter, adiungere, ut tu es alter ego, & ego sum alter tu, licet scientes & uidentes quod reuera nec ego sum tu, nec tu es ego. Sed in utrisque nobis sentientes esse idem ingenium, par stu dium, eandem uoluntatem, eundem conatum, spiritum, animum οὐτῆς οὐσίπς αὐπῶν μεταβαλλομένης. Nam animos antiqui dixerunt motus hominum & uoluntates, quare unius moris curae ac diligentiae consimilis propositi, ęquales motiui ac paris motus & sensus eiusdem homines usitatè appellan tur unanimes. Est autem priscis philosophis haudquaquam alienum, ut dicatur anima esse motiuum & sensitiuum inhomine τὸ ἔμψιχον γὰρ τοῦ ἀψύχου, inquit Aristot. δυοῖν μάλιστα δεαφέρειν δοκεκινήσει τε καὶ τωαφάνεδι, id est, Animatum enim ab inanimato duobus maximè differre uidetur, motu & sensu. Quicumque igitur erga rem eandem afficiuntur & mouentur, idemque sapere ac sentire ui dentur, unius esse ψυχῆς, id est, animae uulgò dicuntur. Vnde illa famosa μεπτεμψύχωσις id est, transanimatio nihil aliud reuera est uiris rectè doctis, quam aequalis cura, similis motus, & par studium alicuius hominis mortui, pòst aliquo tempore, in altero uel eodem repertum homine uiuo. Tali aemulatione tri ti & usitati sermonis, Pythagoras quondam rediens à Persarum Magis, ita enim sapientes illi suos nominant, fortè inter amicos exhilarandi conuiuij gratia more Magorum uti poterat, & dicere se Euphorbi olim militis Troiani, Calliclis, Hermotimi, Pyrrhi, Pyrandri, Calidonae, Alces, & demum suam Pythagorae animam in seipso continere, quod inclinatam ad quaedam praeclara in singulis illorum praecipuè sita gereret affectionem, studium & uoluntatem, ad quae illi ipsi propensius in uita eorum fuerunt moti. Omnium autem maximè cum in Euphorbo Troiano claruisset bellica uirtus, ipse Euphorbi animam nactus esset quasi iam cor Euphorbi haberet. De quo nimirum se iactare potuit, cum lau darent eum pugiles studij bellici, cernentes laterum & brachiorum totiusque corporis sui robur & incredibilem erga fortissimos Athletas amorem pensantes, quem illis tum & precioso apparatu & magnifico sumptu ostendebat, ante enim caricis siccis & molli caseo triticoque nutriebantur athlethae, ipse uero noster eos carnibus, tunc primus nutrijsse compertus est. Admiran tibus igitur illis, quod in philosopho literarum studioso esse posset tantus amor pugnae, quid mirum si responderit Euphorbi animam in se uige re, hoc est, ingenium, studium, motum, et uoluntatem Euphorbi apud se re sidere, qui tametsi esset pacis praeceptor & quietę contemplationis author, tamen in seipso sentiret belli tanquam Troiani desyderium.","prev":{"citation":"Opera omnia 800","label":"800","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/800","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/800"},"next":{"citation":"Opera omnia 802","label":"802","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/802","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/802"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}