{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 807","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 807","ref":"807","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/807","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/807","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/807.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"uictitasse à Xenophilo et Aristoxeno, quibusdamque alijs natu maioribus, suis propè coętaneis proditus est, quam & nul lo esse legumento saepius usum quam faba, ut aluum sensim leuigaret, in quar to noctium atticarum Aul. Gellij comperies. At de fabis pòst intercaetera symbola explanabitur, nunc de numeris ueniant tibi priora in mentem quae dixi, & posteriora quae dicturus sum, ut agnoscas quam impiè turpes quidam philosophię Sanniones primatem philosophorum Pythagoram postica sanna subsannant, quod numerum docuerit esse omnibus rebus principium, qui cum sitquantitas discreta uerius, sequatur res quàm antecedat, quasi proiectiles fuisse calculos intellexerit ipse, à quibus omnia sint orta. Quos miror pariter non sine risu, quod cum audierint crebro testantibus sapientissimis hominibus, omnem ferme philosophiam Pythagoricam, & eam maximè, quę de rebus diuinioribus extet mysticam esse, ac per aenigmata propositam, nihilominus tamen hanc sapientiae diuinissimam partem de numeris, imitando Tyrrhenorum stultitiam, planè ac citra omnem metaphoram accipi iubeant. Fuit autem priscis & uetustissimi aeui sapientibus in more, per arcanarum literarum allegorias, & sensuum mysteria, sapientiae profundam inquisitionem tradere. Sic omnia sunt antiquissi morum tam philosophorum quam poetarum aenigmatibus plenissima, & propter rerum obscuritatem, & propter leuem uulgi contemptum, πραγ μάπων γὰρ ὑπʼ ἀνθρωπίνης ἀσθενίας οὐκαθορωμγύων σαφῶς, δυσχημονέστερος ἐρμηνεὺς ὁ μῦδ&, inquit Max. Tyrius in disputatione decima. id est, Rerum enim ab hu mana infirmitate non perspectarum manifestè, aptior interpres est fabula, ea uerò philosophos recte decet, quae sub pio figmentorum uelamine honestis & tecta rebus & uestita nominibus enunciatur, Macrobio authore, quam ego curiosissimè scholasticorum ingenia in rerum admirandarum notionem excitare, ac introducere arbitror, minori enim diligentia quaeritur, quod ante fores praesto est, quam quod longè situm in abysso profundi reconditur, ita fac litas apprehendendi, experto crede, discipulis studiorum neglientiam parit, & frigidè petitur quod facillimè obtinetur. Euenit YY 2 & quan& quandoquam nos ulla uerborum proprietatè res abstrusas effari non posse, quas longis ambagibus & uariè composito sermone cogeremur enunciare, nisi fuisset commodè repertum breui ęnigmate uti. Necnon illud in rem est, nam assolent aduersis castris belli duces quaedam syntagmata edicere. quę tessaras nominam, ut suos quisque dux internoscere milites, & se quoque in ter se queant, quemadmodum in bello Cęsaris Venus genitrix, et Syllae Apollo Delphicus, et Marij Lardeus, et lephthę Siboleth. Ita non fuerit utique inde corum symbola doctrinae peculiaria & arcana familiaribus tradere, ut quicunque discipulorum ea magis usurpassent, dilectiores fierent magistro, interque se plus caeteris diligerent.","prev":{"citation":"Opera omnia 806.5-6","label":"806.5 to 806.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/806.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/806.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 808","label":"808","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/808","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/808"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}