{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 810.4-6","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 810.4-6","ref":"810.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/810.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/810.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/810.4.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"haec duo iuncta similiter constituunt de cem: pone rursus in latere dextro numerum proximè superiorem qui est octo & in latere sinistro numerum proximè inferiorem qui est duo, haec duo iuncta constituunt quoque decem. Pone demum in latere dextro reliqua nouem & in late re sinistro unum. Ianque reduc illa nouem ad unum & resurgunt decem, quae rursus ad uiginti relata incipiunt denuo esse unitas, & deinceps ad omnes numeros cardinales usque ad centum, sicut enim bis unum faciunt duo, & ter unum tria, & quater unum quatuor & similiter ultra, ita bis decem faciunt uigin ti, & ter decem triginta & quater decem quadragimta, & similiter ultra, non ali ter decentum, non secus de mille ac ultra. Haec quidem ratio erit cur decem per iota, quae uirgula est erecta, gręcè scribimus, aut per solum punctum he braicè notamus, quae tamen signa tam barbaris quam latinis alioqui simpli cem repraesentant unitatem, quippe à qua numerus denarius oritur, & in quam desinit, cuius Pythagoricum extat symbolum uidelicet unum duo, quae Zaratas Pythagorae praeceptor nomina propagationis pronunciare consueuit, unum appellando patrem, et duo matrem, testimonio Plutarchi Che ronensis in Timęi Psychogonia. Nam ut antè accepisti unum & duo cum essentia diuina producunt quaternitudinem illam Tetractyn Ideam omnium rerum denario numero consummatarum.","prev":{"citation":"Opera omnia 810.1-3","label":"810.1 to 810.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/810.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/810.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 811","label":"811","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/811","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/811"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}