{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 815","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 815","ref":"815","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/815","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/815","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/815.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Ibi etiam ciuitas beatorum habens claritatem Dei, & illius muri ex iaspide constructi, fundamentaque eius omni lapide precioso ornata. Et Dominus omnipotens templum istius ciuitatis est, & de sede eius producitur fluuius aquae uitae ceu splendidus crystallus. Ciuitatis uerò eius fundamentum & superficies est tetragonus, uerba enim Apocalypsis unde illa sumuntur, sunt haec, Εα πόλις τετράγωνος κέτας. j. & ciuitas tetragonus iacet, quod explanauit Hippolytus papa sic esse δὲ τὸ ἔδραῖον καὶ πάγιον. id est, propter solidum & firmum. Id tu mihi reducere uideris ad Pythagorae tui numerum, & figuram pyramidis, a tetragona basi erectam, quam mathematici solent inter solida reputare, planè quem uirum iure optimo non modo tuum, sed uerius nostrum Pythagoram appellarem, & appellabo quidem nostrum, dum niuam quòd ipse solus ex omni ueterum philosophorum turba magis aptè magis concinnè proprieque nostra sapuit, neque ualde & à Persis quoque & à Palestinis ac nostra aetate Arabibus in doctriuae suae fundamento distat, idem ipse ltalicae philosophię author. Sic enim in lege Mahometh Azoara prima legi mus, Deum paradiso bonos inducturum, ubi dulcissimas aquas, pomaque multimoda, fructus uarios, & decentissimas ac mundissimas mulieres, omneque bonum in aeternum possidebunt. Et in Azoara quinquagesima prima, Credentes autem, inquit, & benefacientes pulcherrima loca paradisi possessuri, omne suum uelle perficient, hocque lucrum et maximum, huiusmodi quidem pollicitum illis summam laetitiam denunciat. Deinde in doctrina Mahometh ita scribitur: Si ullum oblectamenti genus istic deesset, beatitudo minimè plena esset. Frustra ergo delitiae adessent, si uoluptas deesset. Et paulò superius, incolis quidem eius, ait, quicquid desyderari potest statim aderit, qui & perfecti erunt omnes in statura quidem Adae, in forma uero lesu Christi, nunquam incrementum aut detrimentum aliquod patientes. Et in Alkoram capite sexagesimo quarto, Illic quidem credentes accubabunt tapetis sericis stramentisque pur pureis, omnibusque sibi dilectis perpetuò potientur, ducentque puellas formosissimas, ut sunt hyacinthus & margaritae, ab hominibus atqeu diabolis nunquam deuirginatas, nec menstruatas. Erunt & illic arbores colore in ter uiridem croceumque nitentes, fontesque fortiter emanantes & palmae pomaque punica. Nonne hic sentis Philolae, quod pars maxima horum symbolica est, & instar Pythagoricorum allegoricè narrantur quae audisti ferme omnia, & id quod palam fatetur Mahometh in libro doctrina cum ait, Seculum aliud post mundum istum, cuius nulla similitudo exponi potest nec enim coloni eius mortales, nec dies eius sub numero.","prev":{"citation":"Opera omnia 814.5-6","label":"814.5 to 814.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/814.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/814.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 816","label":"816","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}