{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 817","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 817","ref":"817","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/817","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/817.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Sic enim Plotinus ille insignis Pythagorista in libro de proprio cuiusque daemone quarto, Animas, inquit, extra sensibilem mundum profectas existimandum est naturam daemoniacam transcendisse, omneque generationis fatum, omnemque huius mundi necessitatem quandiu in mundo intelligibili habi tant, hucusque Plotinus. Quotiens igitur de ueris dijs, intelligentijs separatis, formis purioribus, spiritibus diuinis, superis, angelis, & beatorum animabus mentio fit, semper recordare, ac animo tecum uersa mundum illum supremum, intelligibilem, immaterialem, simplicem, abstractum, coelum incorporeum, olympum inuisibilem, paradisum mentalem, supernaturalem aethera, nec sensu nec ratione perceptibilem. Eo nunc dimisso ad nostrum descendamus corporeum, & sensibilem mundum, cuius exemplar est in mundo incomparabili Deitatis, & exemplum in mundo intelligibili formalitatis, & exemplarium ἀυθυπόστατον, in seipso. Vtque unum origo est men talis mundi, sic duo nobis exordium erit mundi corporalis, qui non esset cor poralis, nisi quatuor istis constaret, puncto, linea, superficie, crassitudine, ad exemplum cubicae figurae quam constituunt unum, duo, tria, quatuor, Vnum enim positione fixum erat punctum. Linea de uno puncto ad alterum protracta è duobus fit. Superficies ex tribus oritur lineis. Crassitudo quatuor nascitur, ante, retro, sursum, deorsum. Ideoque sicut binarius per se mul riplicatus numerando bis duo quaternionem producit. Ita binarius semet ipsum in seipsum replicans atque retorquens dicendo, bis duo bis, primum cubum facit. Ergo post quinarium, quę tetragonica est pyramis, quippe princi pium intelligibilis mundi, accedit sex laterum octonarij cubus, quem mundo sensibili architectum praeficimus. Nam inter rerum principia, non habetur septenarij ulla memoria, quoniam uirgo est nihil pariens, idcirco Pal las nominatur. Ad cubum ergo primum diuertimur, sanè foecundum numerum, multitudinis uarietatisque principem, ut qui per duo sit & per quatuor constitutus. Vndesicut Pythagorae praeceptor Zaratas duo nominauit matrem, ita nos cubum inde procredientem appellamus materiam omnium rerum naturalium fundum, & fundamentum sedemque substantialium for marum. Dequo Timaeus Locrensis ille Pythagoreus, in libro deanima mudi scribit, ἐκ δὲ τῷ τετραγώνῳ γέννάσαι τὸν ἦύβον ἐδιραιότατον καὶ σαδαῖον πάντη σῶμα. ἐξ μὲν πλευρὰς, ἐττὼ δὲ γονίας ἔχων, id est, Ex tetragono nasci cubum solidissimum & stabile omnino corpus, sex quidem latera, octo autem angulos habens. Huic fundo si qua forma demersa innitatur, huic solido receptaculo si fuerit illapsa, & in hanc sedem materialem reposita, non uagè nec communiter recipitur, sed stabiliter & singulariter fit indiuidua & incommunicabilis, tanquam ascirptitia glebae, tempori & loco subiecta, & quasi de libertate in seruitutem materiae proscripta. Igitur gemina profluere ab uno fontererum temporalium principia cernimus Pyramidem & cubum, id est, formam & materiam, quae ex eodem tetragono deprehenduntur prodijsse, cuius Idea, ut ante ostendimus, est Tetractys, Pythagorae diuinum exemplar.","prev":{"citation":"Opera omnia 816","label":"816","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816"},"next":{"citation":"Opera omnia 818","label":"818","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/818"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}