{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 818","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 818","ref":"818","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/818","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/818.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Symbola igitur primordialia quanto potui breuius explanaui, quae reuera nihil designant aliud quàm materiam & formam. Cumque opora teat tertium aliquid ponere quo uniantur, nec enim sponte confluunt, nec cor tingit fortuitus quarumlibet formarum concursus in materiam, neque unius rei materia contingenter formam alterius recipit, non enim ex corpore humano, mox atque decesserit anima generatur ęs aut ferrum, nec ex lapidefitlana: cum itaque oporteat ponere tertium aliquod quo uniantur, erit ut opinor, necesse principium aliud quam priuationem Aristotelicam adducere, quo moueatur materia ad formae desyderium, ita ut cessante hac & hac forma, introducatur uicissim ista quaedam & ista. Nam priuatio & potentia nihil substantiue agunt cum sint nullius actiuitatis realis, ob id que minimę entitatis, quantò magis certam formam alicui materiae nequaquam iungere aut unire possunt. Vnde inuenti sunt qui dicerent loco priuationis motum esse tertium principium, qui cum sit accidens, quomodo erit principium substantiae? aut quis eius motus erit motor? Quar sapientius contemplati Athenienses ambo, Socrates Sophronisci, & Plato Aristonis, pro motu seu priuatione agillimum actiuorum posuerunt Deum dicentes, tria esse rerum principia, Deum, Id am et materiam, quod ante Pythagoras occulte symbolissauit arcanis his notis asserendo principia uniuersorum esse, Infinitum, unum & duo. Infinitudinis Deum, unitatis formam, alteritatis materiam designans authores. Infinirum in mundo supersupremo & incomparabili, nnum seu identitatem in mundo intellectuali, duo seu alteritatem in mundo sensibili, est enim ma teria quidem alterationis mater. Coniungit autem Deus materiam & formam per legem ipsi naturae impositam. Idcirco ante Pythagorae tempora uetustissimus ille Orpheus in libro hymnorum, post louem.i. formam, qui ab eo nominaturἀρχὴ πάντων.i. principium uniuersorum. Et post Iunonem .i. materiam, quàm uocant δεος σύλλεκτρον παντογένεθλον,, id est, Iouis conthoralem omniparentem, Iunonio.n.cognomento materiam alloquitur his uerbis, χυρὶεγαρσέθεν οὐδὲν ὅλως ζωῆς φύσιν ἔγνω κοινωνεῖς γαρ ἅπασιν κεκραμγύη πέρι σεμνῶς, id est Absque enim te nihil omnino uitae naturam agnouit, communicans quidem uniuersis permista supra quam pudice. Itaque post, inquam, Iouem formam, & Iunonem materiam, addidit idem Orpheus legem, id est distriburionem, ut esset tertium naturae principium, cognomina uitque id φύσεὡς τὸ βέβαιον, id est, naturae confirmatiuum. Nam lex dicitur nomos Graece, ut nosti à nemo τόμερίτω, id est, partior & distribuo, perinde atque distribuens omnibus quod suum est, uel quod ad se pertinet. Hoc esse ait οἀράνιον νόμον σφραγίδα δεκάέαν, Sic in hymnis suis concinuit, id est, coelestem legem sigillum iustum, lex enim naturae sigiliat una forma multas materias, sicut tabellio una effigie annuli multas ceras. Iam uero quaelibet sigillatae in materiam formae non ultrà uocantur Ideae, hoc est, species, sed τὰ εἴδη, hoc est, Ide, scilicet formae, ὡς τὰ ἐν τοῖς κηροῖς ἐκ τυπώματα ἀχάριστα τῆς ὑλης, id est, Ceu illae in ceris expressiones inseparabiles à materia, ut scripsit Ammonius.","prev":{"citation":"Opera omnia 817","label":"817","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/817"},"next":{"citation":"Opera omnia 819","label":"819","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/819","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/819"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}