{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 82","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"26 Quod dixit Anchelos Chaldaeus, Becadmim, id est cum aeternis uel per aeterna, triginta duas uias sapientiae intellexit. 27 Sicut congregatio aquarum est iustus, ita mare ad quod tendunt omnia flumina est diuinitas. 28 Per uolatile quod creatum est die quinta, debemus iutelligere angelos mundanos, qui hominibus apparent non eos qui non apparent, nisi in spiritu. 29. Nomen Dei quatuor literarum, quod est ex Mem, Sade, Pe, & Sade, regno Dauidis debet appropriari. 30. Nullus angelus habens sex alas unquam transformatur. 31 Data est circumcisio ad liberationem à uirtutibus immundis, quae in circuitu ambulant. 32 Ideo circumcisio fit octaua die, quia est superior quàm sponsa uniuersalizata. 33 Nullae sunt literae in tota lege, quae in formis, coniunctionibus, separationibus, tortuositate, directione, defectu, superabundantia, minoritate, maioritate, coronatione, clausura, apertura, & ordine decem numerationum secreta non manifestent. 34 Qui intellexerit cur sit dictum quod Moyses abscondit faciem suam, & quod Ezechias uertit facies suas ad parietem, sciet quae esse debeat orantis habitudo & dispositio. Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indumento. Peccatum Sodomae, fuit per truncationem ultimae plantae. Per secretum orationis antelucanae, nihil aliud debemus intelligere quàm proprietatem pietatis. Sicut extrinsecus timor est inferior amore, ita intrinsecus est superior amore.","prev":{"citation":"Opera omnia 81","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/81"},"next":{"citation":"Opera omnia 82-2","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}