{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 823","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 823","ref":"823","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/823","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/823","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/823.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Indetanquam ex uno illustri fonte quatuor liberales artium facultates appellamus, Arithmetica, Geometria, Musi ca, sanè Astronomiam inter naturalia connumerans pro maxima parte librum quem appellauit physicum coegit, quod in motu corporum consisteret. At quoniam deillis apud quamplurimos nostra aetate literarum peritissimos, tam lata est expeditio, ut quaelibet earum rerum singularem facultatem faciat, & quaelibet facultas propriam classem ducat, unamquanque suis pręceptoribus committam & propter multam modo noctem coenęque nostrae apparatus praesentes, finem loquendi faciam, qui tot uerbis hactenus tolerantissimas aureis tuas immo destè ausus sum obtundere. Tum Marranus: Iuro superos, inquit, tanta me dicendo uoluptate oppleuisti, ut nulla mihi sit musa gratior, & nunc coenę oblitus, omnem penè famem ad doctrinę tuę cupiditatem retuli, quanquam uideo cauponem circa magnificentiam & sumptus epularum esse curiosum, tu uelim tamen contentius reliquam Pythagorae philosophiam explices eam, quę ad uirtutes, mores et Reipub. industriam pertineat, idque utcunque potes quambreuissimè, dum structores coenaturis nobis triclinium sternant, & caetera parent. Igitur audi Marrane omnem, Philolaus inquit, hanc partem sub nomine urbanitatis contineri Pythagoras uoluit, quo circa, unum inter reliqua uolumen composuit, quod πολετικὸν nominauit, id est, ciuile, seu ut fortasse haud satis propriè uerterunt latini, de Repubublica. perinde atque non solum explanet quae multitudinem concernant, uerumetiam singula cuiusque sua, quę morum sunt & uirtutis. Qui enim ciuitati praeficitur nisi dignus sit etiam qui domum suam regat & seipsum quoque, is planè inaua spicato eligitur, μέρος ἐστὶν ἄρα ῶς ἔοικε καὶ ἄρχη ἡ περί τα κθν πραγματεία τῆς πολιτικῆς, id est, Portio est igitur, ut uidetur & principium circa mores tractatio, ipsius politicae, ut in libro magnorum ethicorum ait Aristoteles. Quae quidem ciuitas ex omni uirtutum numero consistit, cuius partes sunt uirtute prę diti homines in unam consuetudinem admissi. Nam malorum conuersatio non iam ciuitas reputanda est, sed conuenticula ubiuitia sunt, sicut inter bonos uirtus, ut Theognis ille Megarensis in libro ad Cyrnum, Disces recte quidem à rectis, at si sociere prauis, tum perdes teque animumque tuum. Omisitaque contemplatiua sapientia, quam ad naturam retulit Pythagoras & in librum physicum reclusit de principijs & causarum modis, quod ex Monade indefinita dualitas, ex illis numeri, ex numeris punacta, ex punctis lineae, ex lineis planae figurae, ex planis solidae figurae, & quibus solida corpora, & sensibilis ille mundi globus cum suis orbibus, mistorumque elementis, igni, aëre, aqua et terra fiant orianturque, singula pene, ut ipse solet, per allegoriam obuoluta, tum denique relictis pariter mathematicis, quae per librum Paedeuticum, hoc est, de institutione, suis ostendit, re censendum arbitror strictim, quae de moribus docuit, de quibus in politico diffusius scripsit, & in carminibus aureis instar summae contractius.","prev":{"citation":"Opera omnia 822","label":"822","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/822","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/822"},"next":{"citation":"Opera omnia 824","label":"824","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/824","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/824"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}