{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 842","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 842","ref":"842","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/842","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/842","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/842.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Designant praeterea portam reliquae stellae nonam & trigesimam, tum die quinto prodeunt animę uiuentes, quę est uita mortalium, et in aquis reprtibilia & cete et pisces, & generatim uolatilia, & particulariter aues. Sexto animal progressiuum in terra, & reptile terrestre, & iumenta, & bestiae. Tandem porta quinquagesima quae est homo. Hi sunt quadraginta nouem creaturarum cognoscendarum modi narn yw & suprema porta unus creator omnium à nullo homine nisi à Messiha plane cognitus, quoniam ipse est lux Dei & lux gentium, ideoque & cognoscit Deum, & Deus cognoscitur per eum. Regius enim propheta Dauid ad Deum sic exclamat, Mitte lucem tuam, quod interpretatur Rabi Salomon Gallus mwm ῦν τν κνοῦ ττω τεν Id est, Messiham qui comparatur luci, quia scriptum est, Paraui lucernam Christo meo. Et Isaias ait: Dedi te in foedus populi in lucem gentium. Et rursus, Ambulabunt gentes in lumine tuo. Scripsit autem Aristoteles id quod esse uerum arbitror, uisionem ficri non posse, nisi cum lumine, ut legitur in libro de anima οὐχʼ ὀραλὸν ἄνευ φωνὸς Id est, nil uisibile sineluce. Quapropter ambulantibus nobis ad rerum omnium inspectionem, conducit admodum itineri adhiberelumen, ut uiam qua possimus absque pedum laesione proficisci matura cum prouidentia eligamus. Ad quod receperunt Cabalistae tramites quosdam luminosos, & illustria experimenta, quae nominarunt nzonniama voId est, triginta duas semitas sapientiae, quarum meminit Abraham in libro de creationequem sic incipit, VDWTARDIION NEMN TNNIDNNNDIVDDDR Id est, Triginta & duabus semitis mirabilibus saperientię excussit seuexculpsit Deus Tetragrammaton Zabaoth nomen suum. Super quo scripsit Rabila cob Cohen, quod dicit mirabilibus, eo significat has semitas esse arcanas reconditas & occultas, hanc suam interpretationem confirmando per Thargum, & commentator Rab Ishac in eundem librum nu testatur, quod prisci sapientes uiri cordati mites & recti per fundamenta legis in Cabala plu rimum exercitati docuerunt nos, quod maiores nostri & patres ambulauerunt per uias multas, ut tandem starent in semitis istis quae dicuntur admi randa sapientiae, tradita per Zadkiel Abrahę patri nostro in traditione foe deris, haec ille. Recensebo itaque uobis auditores optimi si modo dignum aliquid existimatione uestra iudicabitis. Et Philolaus. Perge obsecro: & Mar ranus imo confestim exorsa pertexe obtestor ambo inquiunt. Tum illetri ginta duae ait semitae à summo culmine ad ima basis tendunt, hoc modo no tandae, quarum prima est Nγηα 5υ Id est, intelligentia miraculosa, sic à quibusdam dicta, sed rectius multo nominabitur Intelligentia occulta. Nam Rabi Salomon Gallus in libro Deuteronomij cap. 30. probat hoc uerbum Rborm significare nonnn in uersu, quoniam mandatu hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est, ubi docet legendum esse, non occultatum à te est, idque per Chaldaicas translationes illic citatas.","prev":{"citation":"Opera omnia 841","label":"DANNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/841","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/841"},"next":{"citation":"Opera omnia 843","label":"DANNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/843","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/843"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}